AAS 33 (1941), p. 403

lensi Curia perfectae sunt. Pro harum iuridico valore Sacra haec Con­
gregatio die 28 Februarii elapso anno approbationis decretum edidit.
Prior, quae exhibetur, sanatio in loco v. d. Paredes, non longe ab
urbe Portucalia, anno 1937 contigit. Maria Gloria Ferreira da Rocha
Malheiro gravissima periviscerite abdominali dextera laborabat, uti quo­
que non solum radiographicis tabulis sed et chirurgica sectione confirma­
tum fuerat. Morbus eousque processerai, ut nulla vitae spes amplius
effulgeret. Quare sacro viàtico extremaque unctione fuerat roborata. Pa­
rochus, qui magna in B.. Ioannem de Britto religione ferebatur, apud
eam eiusque virum institit, ut ad Beatae Mariae Virginis sanctuarium
de Fatima infirma, si vellet accederet quidem, sed sanationem idcirco
postularet, ut haec pro eiusdem Beati Canonizatione assequenda valeret.
Missae quoque sacrificium eo fine idem celebravit. Maria Gloria, paro­
cho obediens, motoria raeda, ad lecti formam redacta, caute Fatimam
vecta fuit; ibique miram sanationem obtinuit, omnibus morbi adiunctis
illico pleneque cessantibus. In recuperata valetudine perseveravit. In
arte periti hanc sanationem ultra naturae leges ab ipso Deo fuisse patra­
tam concorditer edicunt.
Altera sanatio in loco v. d. Leça de Palmeira prope eamdem urbem,
anno 1938 evenit. Decennis puer loachim Antonius Monteiro Marques
da Silva, Iulio mense, dolore in dextero calcaneo tentari coepit, qui in­
gravescens, clinice et radiographiée agnitus fuit a tabifica tuberculari
osteite, quae os continenter exedebat, procedere. Si curationes viresque
naturae prospere cessissent, sanatio non minus unius anni spatio medentium
iudicio obtineri potuisset. Verum morbus in peius rue bat, nec
spes ulla habebatur, ut depelleretur. Incassum naturae subsidiis ceden­
tibus, mater, infirmus aliique férvidas preces effuderunt, B. Ioannis
de Britto patrocinium invocantes ad sanationem obtinendam. Mater
summo mane diei 19 Septembris, feria secunda, aegro pedi imaginem
cum particula de Beati reliquiis apposuit. Puer paulo post placido
somno corripitur. Circa horam octavam cum dimidio expérgefactus,
omnino sanatum se sentit, e lecto surgit, pedem paviménto affligit vehe­
menter, quin dolore afficiatur.
Primus ex medicis, qui sanationem probavit, fuit pater, ex marino
itinere inopinate tunc re versus. Miraculum conclamant medentes, tresque
periti ex officio a Sacra hac Congregatione adlecti.
De utraque hac mira sanatione in Antepraeparatorio coetu, die 7 Ia­
nuarii mensis hoc anno, coram Rmo Card. Carolo Salotti, Causae Po­
nente habito, disceptatum fuit, dein in Praeparatorio die 6 Maii, demum
in Generali coram Ssmo D. X. Pio Papa XII die 17 Iunii mensis, in quo

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.