AAS 34 (1942), p. 106
Homilia sancti Leonis Papae
Sermo 2 in anniversario assumpt. suos, ante medium
Cum, sicut evangélica lectione reseratum est, interrogásset Dominus
discipulos, quem ipsum (multis diversa opinantibus) créderent; respondissétque
beatus Petrus, dicens : Tu es Christus Filius Dei vivi; Dominus
ait : Beatus es, Simon Bar-Jona, quia caro et sanguis non revelávit
tibi, sed Pater meus, qui in caelis est : et ego dico tibi, quia tu es Petrus,
et super hanc petram aedificábo Ecclesiam meam, et portae inferi non
praevalebunt adversus eam. Et tibi dabo claves regni caelorum : et quodcumque
ligâveris super terram, erit ligatum et in caelis : et quodcumque
solvens super terram, erit solutum et in caelis. Manet ergo dispositio veritatis,
et beatus Petrus, in accepta fortitudine petrae perseverans, suscepta
Ecclesiae gubernacula non reliquit.
Lectio TUI
In universa namque Ecclesia, Tu es Christus Filius Dei vivi, quotidie
Petrus dicit; et omnis lingua, quae confitetur Dominum, magisterio
hujus vocis imbuitur. Haec fides diábolum vincit et captivorum ejus
vincula dissolvit. Haec erutos mundo, inserit caelo, et portae inferi adversus
eam praevalere non possunt. Tanta enim divinitus soliditate munita
est, ut eam neque haeretica umquam corrúmpere pravitas, nec pagana
potuerit superare perfidia. His itaque modis, dilectissimi, ratioNABILI
obsequio celebretur hodierna festivitas : ut in persóna humilitatis
meae ille intelligatur, ille honoretur, in quo et omnium pastorum sollicitudo,
cum commendatárum sibi ovium custodia perseverat, et cujus
etiam dignitas in indigno herede non déficit.
Lectio IX
Cum ergo cohortationes nostras auribus vestrae sanctitatis ADHIBEmus,
ipsum vobis, cujus vice fungimur, loqui crédite : quia et illius vos
affectu monemus, et non ALIUD vobis, quam quod docuit, praedicamus;
obsecrantes, ut succinoti lumbos mentis vestrae, castam et sobriam vitam
in Dei timóre ducátis. Coróna mea, sicut Apostolus ait, et gaudium vos
estis, si fides vestra, quae ab initio Evangelii in universo mundo praedicata
est, in dilectione et sanctitate permanserit. Nam licet omnem Ecclesiam,
quae in toto est orbe terrarum, cunctis oporteat florere virtutibus;
vos tamen praecipue inter ceteros populos decet meritis pietatis excéllere,
quos in ipsa apostolicae petrae arce f undátos, et Dominus noster
Jesus Christus cum ómnibus redémit, et beatus Apostolus Petrus prae
omnibus erudivit.