AAS 34 (1942), p. 107

AD MISSAM
Introitus Joann. 21,15-11

Si diligis me, Simon Petre, pasce agnos meos, pasce oves meas.
Ps. 29, 1. Exaltábo te, Dómine, quoniam suscepisti me, nec delectásti
inimicos meos super me. f. Gloria Patri.

Oratio *

Gregem tuum, Pastor aetérne, placátus intende : et per beatam N. ...
(Märtyrern tuum atque) Summum Pontificem, perpétua protectione custodi;
quem totius Ecclesiae praestitisti esse pastorem. Per Dominum.
Si vero agenda sit commemoratio alterius Summi Pontificis, dicitur
sequens :
Oratio

Deus, qui Ecclesiam tuam in apostolicae petrse soliditate fundatam,
ab infernárum éruis terróre portárum : praesta, quaesumus, ut intercedente
beato N. ... (Martyre tuo atque) Summo Pontifice, in tua veritate
persistens; continua securitate muniatur. Per Dominum.

Lectio Epistolae beati Petri Apóstoli.

I Petr., 5, H et 10-11

Carissimi : seniores, qui in vobis sunt, obsecro consénior et testis Christi
passionum, qui et ejus, quae in futuro revelanda est, gloriae Communicator
: pàsci te qui in vobis est gregem Dei, providentes non coacte, sed
spontànee secundum Deum, neque turpis lucri gratia, sed voluntarie;
neque ut dominantes in cleris, sed forma facti gregis ex ánimo. Et, cum
apparuerit princeps pastorum, percipiétis immarcescíbilem gloriae coronam.
Deus autem omnis gratiae, qui vocavit nos in aeternam suam gloriam
in Christo Jesu, modicum passos ipse perficiet, confirmabit solidabitque.
Ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.

Graduale Ps. 106, 32,31. Exaltent eum in Ecclesia plebis: et in cathedra
seniórum laudent eum. f. Confiteantur Dómino misericordiae ejus;
et mirabilia ejus filiis hominum.
Alíela ja, alleluja. Matth. 16,18. Tu es Petrus, et super hanc petram
aedificábo Ecclesiam meam. Alleluja.

Post Septuagesimam, omissis Alleluja et Versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 39,10-11. Annuntiávi justítiam tuam in ecclesia magna,
ecce labia mea non prohibébo : Dómine tu scisti, f. Justítiam tuam non

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.