AAS 34 (1942), p. 27

pterea tribuimus necessarias ad id et opportunas facultates, etiam subdelegandi
ad effectum de quo agitur quemlibet virum in ecclesiastica dignitate
vel officio constitutum, eique onus imponimus authenticum peractae
exsecutionis actorum exemplar ad S. Congregationem Consistorialem
quam primum transmittendi. Praesentes autem Litteras et in eis
contenta quaecumque, etiam ex eo quod quilibet quorum intersit, vel qui
sua interesse praesumant, etiam si specifica et individua mentione digni
sint, auditi non fuerint, vel praemissis non consenserint, nullo unquam
tempore de subreptionis vel obreptionis aut nullitatis vitio, seu intentionis
Nostrae, vel quolibet alio, licet substantiali et inexcogitato, defectu
notari, impugnari vel in controversiam vocari posse, sed eas, tamquam
ex certa scientia ac potestatis plenitudine factas et emanatas, perpetuo
validas exsistere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri
et obtinere atque ab omnibus ad quos spectat inviolabiliter observari
debere, et si secus super his a quocumque, quavis auctoritate, scienter
vel ignoranter contigerit attentari, irritum prorsus et inane esse et fore
volumus ac decernimus; non obstantibus, quatenus opus sit, regulis in
synodalibus, provincialibus, generalibus universalibusque Conciliis editis,
specialibus vel generalibus Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis
et quibusvis aliis Romanorum Pontificum Praedecessorum Nostrorum
dispositionibus ceterisque contrariis, etiam speciali mentione
dignis, quibus omnibus per praesentes derogamus. Volumus autem ut
harum Litterarum transumptis, etiam impressis, manu tamen alicuius
notarii publici subscriptis et sigillo viri in ecclesiastica dignitate vel officio
constituti munitis, eadem prorsus tribuatur fides, quae hisce Litteris
tribueretur, si ipsaemet exhibitae vel ostensae forent. Nemini autem
hanc paginam dismembrationis, erectionis, constitutionis, concessionis,
subiectionis, statuti, mandati, decreti, delegationis, derogationis
et voluntatis Nostrae infringere vel ei contraire liceat. Si quis vero id
ausu temerario attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei
ac beatorum Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
quadragesimo primo, die octava Novembris mensis, Pontificatus Nostri
anno tertio.
ALOISIUS Card. MAGLIONE Fr. RAPHAEL O. Card. ROSSI
a Secretis Status S. G. Consistorialis a Secretis
Ioseph Wilpert, Decanus Collegii Proton. Apost.
Franciscus Hannibal Ferretti, Proton. Apost.

Loco © Plumbi

Reg. in Cane. Ap., vol. LXV, n. 61. — Al. Trussardi.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.