AAS 34 (1942), p. 41

gregatio coacta fuit, in qua idem Cardinalis Ponens dubium proposuit :
An et de quibus miraculis constet in casu et ad effectum de quo agitur.
Huic dubio Revmi Cardinales, Officiales Praelati Patresque Consultores,
pro sua quisque conscientia, responderunt ; Beatissimus vero Pater
suum pandere iudicium distulit, ut Sancti Spiritus lumine sua mens
illustraretur, implorata per preces Eius gratia.
Supremum autem iudicium hoc edere die 1C Novembris statuit, Dominica
vicesima quarta post Pentecosten.
Quapropter subscripto Cardinali, R. P. Salvatore Natucci Fidei Promotore
Generali meque infrascripto Secretario arcessitis, sacrosancto
eucharistico Sacrificio piissime litato, declaravit: Constare de instarirtanea
perfectaque sanatione Sororum a S. Virginia a cancro pharingeo,
Mariae a Praesentatione a tuberculosi laryngis et pulmonum atque Mariae
Elisabeth a tuberculosi sinistri genu et coxae.
Hoc autem decretum publici iuris fieri et in acta S. Rituum Congregationis
referri iussit.
Datum Romae, die 16 Novembris a. D. 1941.

£ß C. Card. SALOTTI, Ep. Praenestinus, Praefectus.

L. © S.
A. Carinci, Secretarius.

II

PORTUGALLEN.

BEATIFICATIONIS ET CANONIZATIONIS SERVAE DEI MARIAE A DIVINO CORDE, IN

SAECULO MARIAE DROSTE ZU VISCHERING, CONGREGATIONIS SORORUM NO-

STRAE DOMINAE A CARITATE BONI PASTORIS.

SUPER DUBIO

An signanda sit Commissio Introductionis Causae in casu et ad effectum
de quo agitur.

(( Docet nos Scriptura divina, ait s. Ambrosius, non solum mores
in iis, qui praedicabiies sunt, sed etiam parentés oportet laudari; ut
veluti transmissa immaculatae puritatis hereditas in iis, quos volumus
laudare, praecellat » {In Luc, c. 1). Porro Servae Dei Mariae a Divino
Corde vitam perpendentes, tam insignium virtutum, quibus eius
parentes nituerunt, summa admiratione necesse est affici. Non enim
tantum divina praecepta ad amussim servare atque catholicae Eccle-

ACTA, vol . I X , n . 2 . — 2 4 - 2 - 9 4 2 . 4

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.