AAS 34 (1942), p. 42

siae iura fortiter defenderé, sed divinae voluntati in omnibus plene et
cum spirituali gaudio acquiescere sanctum eis erat; qui in morte quoque
filiorum acerbissimum patrium dolorem heroice compescuerunt. Digni
sane qui posterorum memoriae in exemplum tradantur.
Clemens Droste zu Vischering, Comes, et Helena e Comitibus von
Galen Dei Famulam genuerant, quae die 8 Septembris, sub B. M. V.
nascentis patrocinio, Monasterii Vestfaliorum anno 1863 simul cum
fratre gemino, orta, eodem die est baptizata, impositis nominibus :
Maria, Anna, Ioanna, Francisca, Teresia, Antonia, Huberta.
Eluxit statim in puella egregia indoles et ad pietatem proclivis,
praecipue vero, piorum parentum opera et exemplo, erga sanctissimum
Eucharistiae sacramentum divinumque Cor; in qua adeo, divina f avente
gratia, profecit, ut Christo crucifixo similem fieri iam tum vehementer
optaret : Esurio dolores, aiebat, sitio dolores, ut cum Christo « in cruce
patiens eflâciar ». Huic patiendi desiderio benignus Dominus paulatim
quidem, sed abunde satisfecit; ipsa autem cum Apostolo, summo animi
gaudio dicere poterat : Christo confixa sum cruci, et : Mihi absit gloriavi
nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus
crucifixus est et ego mundo (Gal., II, 19; VI, 14).
Ad hos animi sensus vel ab infantia institutae a. 1875 ad sacram
synaxim primitus accessit, sacramentoque Confirmationis est roborata.
Tunc prima religiosae vocationis indicia percepit, quam ipsa diligentissime,
fervidum suum ingenium fortiter coercendo, assiduis precibus
per tredecim annos iugiter excoluit.
Die 21 Novembris a. 1888, genitoribus plene assentientibus. Monasterii,
in Institutum Sororum a Bono Pastore est ingressa. Sequenti
anno, die 10 Ianuarii religiosas induit vestes, Mariae a Divino Corde
assumpto nomine. Tirocinii biennio laudabiliter transacto, die 29 Ianuarii
anno 1891 religiosa vota nuncupavit. Paenitentium mulierum
cura ei continuo fuit concredita. Anno 1894 ineunte, paenitentium Magistra
Ulyssiponensis domus fuit electa, pauloque post, domus Portugallensis
regimen ex obedientia suscepit, quod sanctissime, maximo
animarum sibi commissarum emolumento, tenuit, licet infirma semper
laborans valetudine. Quin immo, offensas divinae Maiestati illatas reparandi
et insimul patiendi cupida, pro mundi peccatis victimam Deo
se obtulit; quam Ipse oblationem in odorem suavitatis acceptavit, acerrimis
quidem doloribus toto eius corpore excruciato, anima vero autem
eius caelestibus charismatibus ditata.
Praeterea, Divino, ut videtur, impulsu permota, Leonem XIII ut
totum mundum Sacratissimo Cordi Iesu sacraret est adprecata; quam

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.