AAS 34 (1942), p. 43

consecrationem Pontifex per encyclicam epistulam Annum sacrum indixit
die festo eiusdem sacri Cordis anno 1899 peragendam. Famula
autem Dei pridie huius festi sacramentis refecta, purissimam animam
exhalavit.
Sanctitatis fama post eius obitum percrebuit; quare factum est ut
in Portugallensi Curia a. 1921-1926 Ordinaria, auctoritate processus
informativi super scriptis, sanctitatis fama atque cultu nunquam exhibito
fuerint constructi; rogatoriales quoque in Episcopalibus Monasteriensi,
Andegavensi, Tudensi atque Vratislaviensi Curiis.
Inquisitiones hae Romam delatae fuere, Sacrae huius Congregationis
examini subiiciendam
Die 16 Iulii mensis anni huius, scriptis perpensis, sacra Congregatio
decrevit: Nihil obstare quominus ad ulteriora procedi queat. Interim
tres Cardinales, Orientalium Indiarum Patriarcha, qui Servae Dei
spiritualis moderator fuerat, Archiepiscopi et Episcopi Germaniae fere
omnes, plures alii Episcopi, Generalis Superiorissa Instituti a Bono
Pastore, Regiae Celsitudines de Bourbon Parma, Aurelianensis aliaeque,
Postulatorias litteras pro Causae introductione Summo Pontifici
obtulerunt.
Servatis itaque omnibus de iure servandis, instante Revmo D. Gerardo
Oesterle O. S. B. Causae Postulatore, in Ordinaria Sacrorum
Rituum Congregatione, die 25 Novembris anni huius habita, Subscripta
Cardinalis, S. R. C. Praefectus et insimul Causae Ponens seu
Relator, dubium proposuit disceptandum : An signanda sit Com?nissio
Introductionis Causae in casu et ad effectum de quo agitur, de eaque
ex officio retulit. Emi ac Revmi Cardinales, relatione audita, auditis
quoque Officialium Praelatorum suffragiis, nec non R. P. D. Salvatore
Natucci, Fidei Promotore Generali, omnibus mature perpensis respondere
censuerunt : Signandam esse Commissionem Introductionis Causae,
si Sanctissimo placuerit.
Feria autem VI insequenti, die 28, ab eodem Cardinali Praefecto
relatione Ssmo D. N. Pio Papae XII facta, Sanctitas Sua, Sacrae Congregationis
Rescriptum ratum habens, propria manu Commissionem
Introductionis Causae Servae Dei Mariae a Divino Corde signare dignata
est.
Datum Romae, die 28 Novembris a. D. 1941.

£g C. Card. SALOTTI, Ep. Praenestinus, Praefectus.

L. £& S.
A. Carinci, Secretarius.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.