AAS 34 (1942), p. 89
An. et vol. XXXIV 13 Aprilis 1942 (Ser. II, v. IX) - Num. 4
ACTA APOSTOLICAE SEDIS
COMMENTARIUM OFFICIALE
ACTA PII PP, XII
LITTERAE APOSTOLICAE
I
SANCTUSALBERTUSMAGNUS , EPISCOPUS CONFESSOR ATQUE ECCLESIAE DOCTOR,
CULTORUM SCIENTIARUM NATURALIUM COELESTIS PATRONUS DECLARATUR.
PIUS PP. XII
Ad perpetuam rei memoriam. — Ad Deum per rerum naturae cognitionem
Sanctus Albertus Magnus Episcopus Confessor atque Ecclesiae
Doctor ad laudem Dei Omnipotentis, qui fons est sapientiae et naturae
mtor et institutor et rector {Physica. 1. I, tr. 1, c. 1) ascendere conatus,
omnes sui temporis scientias sive quod ad sacra sive quod ad profana
spectantes percipere contendit in eisdemque ita mirabiliter versatus est
ut Stupor mundi ac doctor universalis ab ipsismet aetatis suae scriptoribus
tanta doctrina attonitis nuncupari meruerit. Enimvero praeter
theologiam, philosophiam ac Scripturarum interpretationem, quibus
tali studio ac sollertia operam dedit, ut paucissimi illius scientiam adaequarent,
ad dissensionem inter Fidem ac Rationem tollendam, quam simulato
suo de duplici veritate effato quidam eo ipso tempore philosophi
in Studiorum Universitates inducebant, Sanctus Doctor, quoniam Dei
invisibilia... a creatura mundi, per ea, quae facta sunt, intellecta, conspiciuntur:
sempiterna quoque Eius virtus et divinitas (Rom. I, 20) res
naturae investigandas a prima iuventute ad extremam usque senectutem
acriter perattenteque aggressus est; investigatas autem posteris tradidit
elaboratissimis scriptis multis, quibus historiam exquirere totius fere
naturae tempore suo cognitae per omnes partes experimentali, uti aiunt,