AAS 34 (1942), p. 90

methodo seu inductione diligenter studuit; quamvis ex tanti Magistri
exemplo atque opera ob ipsas potissimum illius temporis condiciones atque
instrumentorum defectum non omnes sint ii fructus percepti, qui iam
tunc sperari potuissent. Nam si quae magnus Episcopus Ratisbonensis de
experimenti necessitate, de sagaci observatione, deque momento inductionis
ad veritatem circa naturae res assequendam statuit, ea iam recte aevo
suo intellecta et perducta ad effectum fuissent, mirabiles illi scientiarum
progressus, quibus recentiora ac nostra tempora gloriantur, multa ante
saecula fortasse reperti et cum optimo societatis humanae emolumento
stabiliti fuissent. Ml mirum itaque si non modo ex Italia, sed tam
e Germania, et Gallia et Hungaria, quam e Belgio atque Hollandia,
nec non ex Hispanus et America, Insulisque etiam Philippinis Studiorum
Universitates et Conlegia Catholica praecipua una cum multis physicarum
naturaliumque rerum professoribus nunc Albertum Magnum
tanquam lucernam in caliginoso mundo contueantur, Illumque, qui iam
tempore suo, quo multi oculos suos a spiritualibus rebus avertebant
inani verborum scientia innati, a terrenis e contra ad coelestia gradatim
ascendendum esse exemplo docuit, suorum ipsorum ducem habere et
coelestem intercessorem exoptent, ne in sua exacta naturae perscrutandae
scientia Dei Omnipotentis auxilium eis desit. Quapropter ultro libenterque
placet Nobis excipere vota tum a Catholicis Academicis nuper
Treviris coadunatis, tum a Studiorum Universitatibus ceterisque scientiarum
Coetibus internationalibus expressa, quae Generalis Ordinis Fratrum
Praedicatorum Magister valide Nobis significavit, suas quoque preces
atque Ordinis cui praeest enixas addens, ut coelestem Cultorum Scientiarum
naturalium Patronum Nos eundem Sanctum constituere dignemur.
Decimo sane anno a Litteris Decretalibus die xvi m. Decembris
an. MCMxxxi datis, quas Decessor Noster rec. mem. Pius Pp. XI edidit
ad Sancti Alberti Magni Pontificis Confessoris cultum, addito Doctoris
titulo, universae Ecclesiae praecipiendum, plane convenit, prout supremum
Nostrum spirituale exigit officium, huiusmodi valde opportunum
inceptum fovere : ob tristissimam quoque nostrorum dierum condicionem;
cum non ad Dei laudem atque hominum salutem sed ad belli calamitates
civilibus regionibus urbibusque inferendae nunc hodierni scientiarum
progressus misere adhibeantur. Ipse Sanctus Albertus, qui difficillimis
temporibus opera sua mirabili monstravit scientiam ac Fidem
in hominibus concorditer vigere posse, valida sua apud Deum intercessione,
Cultorum scientiarum excitet corda mentesque ad pacificum Tectumque
naturae rerum usum, quarum leges a Deo constitutas scrutantur
et quaerunt! Conlatis igitur de hac re consiliis cum Venerabili Fra-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.