AAS 34 (1942), p. 91

tre Nostro Episcopo Praenestina, Sacrae Rituum Congregationis Praefecto,
omnibusque mature perpensis, praesentium Litterarum tenore deque
Apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, perpetuumque in modum
Sanctum Albertum Magnum Episcopum Confessorem et Ecclesiae Doctorem
Cultorum Scientiarum naturalium coelestem apud Deum Patronum
declaramus et constituimus, privilegiis bonoribusque additis, quae
huiusmodi coelestis patronatus propria sunt. Contrariis non obstantibus
quibuslibet. Decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces iugitur exstare ac permanere, suosque plenos atque integros
effectus sortiri et obtinere; illisque ad quos pertinent, seu pertinere poterunt,
nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum
esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam secus,
super his, a quovis auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari
contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xvi
m. Decembris MCMXXXXI, Pontificatus Nostri tertio.

A. Card. MAGLIONE, a Secretis Status.

II . . K

TEMPLUM PAROECIALE EXPIATORIUM DE MAZATLAN, INTRA FINES SIN ALOEN SIS

DIOECESIS, IMMACULATAE VIRGINI DICATUM, HONORIBUS BASILICAE MINO-

RIS INSIGNITUR.

PIUS PP. XII

Ad perpetuam rei memoriam. — Dioecesis Sinaloensis intra fines
templum exstat paroeciale in honorem Beatae Mariae Virginis Immaculatae
Deo dicatum, quod tamquam conspicuum monumentum sacrum non
modo civitatis « Mazatlan » nuncupatae, in qua positum est, verum etiam
finitimae regionis illius amplissimae recte habetur, ita ut Expiatorium
quoque templum Sanctissimi Sacramenti pro tota ecclesiastica provincia
de Durango abhinc paucos annos renuntiatum sit. Templum idem, quamvis
fere temporibus fundationis memoratae civitatis suam originem repetat,
ac saeculo nono decimo restauratum sit, postea, gravibus rerum
temporumque condicionibus fortiter superatis, ampliatum etiam decoratumque
est, atque anno millesimo nongentesimo tricesimo octavo, Episcopis
sex adstantibus multisque presbyteris nec non ingenti christifidelium
numero, sollemniter consecratum est. Tribus ipsa sacra aedes
constat navibus, quae statuis altaribusque e marmore picturisque egregiis

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.