AAS 35 (1943), p. 194

Ecclesiae, quam Christus acquisivit sanguine suo, et cuius2
membra spineo serto redimito gloriantur Capite. Quod quidem
perspicuum testimonium est gloriosissima quaeque atque eximia
non nisi ex doloribus nasci, atque adeo communicantibus
nobis cum Christi passionibus esse gaudendum, ut et in revelatione
gloriae eius gaudeamus exultantes. 3
Ac principio animadvertendum est, quemadmodum humani
generis Redemptor ab iisdem fuit, quorum salutem procurandam
susceperat, insectationibus, calumniis cruciatibusque affectus,
ita constitutam ab eo societatem hac quoque in re divino
adsimulari Conditori suo. Etenim, quamquam non infitiamur,
immo potius grato erga Deum fatemur animo, turbulenta etiam
aetate hac nostra non paucos esse, qui, etsi a Iesu Christi grege
seiuncti, ad Ecclesiam tamen veluti ad unicum salutis portum
adspiciant, haud ignoramus tamen non modo ab iis, qui, contemptu
christianae sapientiae lumine, ad ethnicae vetustatis
doctrinas, mores institutaque miserrime regrediantur, Ecclesiam
Dei contemni ac superbe hostiliterque detrectari, sed a pluribus
etiam christianis, vel fucata errorum specie allectis, vel
saeculi illecebris corruptelisque delenitis, eam saepenumero
ignorari, neglegi ac quodam etiam taedio fastidioque haberi.
Est igitur cur Nos, Venerabiles Fratres, ex ipsius conscientiae
Nostrae officio, ac multorum obsecundantes votis, Ecclesiae Matris,
cui post Deum omnia debemus, pulchritudinem, laudes,
gloriam ante omnium oculos collocando celebremus.
Ac spes est haec praecepta hortamentaque Nostra uberiores
esse, in praesentibus rerum adiunctis, christifidelibus paritura
fructus; quandoquidem novimus tot procellosae huius aetatis
aerumnas doloresque, quibus pene innumeri homines acerbissime
torquentur, si veluti e Dei manibus pacata quiescentique
voluntate excipiantur, eorum animos e terrenis fluxisque rebus
ad caelestia aeternumque mansura naturali quodam impulsu
convertere, atque arcanam quandam in eis commovere spiri-

3 Act., XX, 28.
* Cf. I Feftr., IV, 13.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.