AAS 35 (1943), p. 193

ACTA APOSTOLICAE SEDIS

COMMENTARIUM OFFICIALE

ACTA PII PP. XII

LITTERAE ENCYCLICAE

AD VENERABILES FRATRES PATRIARCHAS, PRIMATES, ARCHIEPISCOPOS,

EPISCOPOS ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS PACEM ET COMMUNIO-

NEM CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES : DE MYSTICO IESU CHRISTI

CORPORE DEQUE NOSTRA IN EO CUM CHRISTO CONIUNCTIONE.

PIUS PP. XII

VENERABILES FRATRES
SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM
Mystici Corporis Christi, quod est Ecclesia, ex ipsius1
Redemptoris labiis primitus excepta doctrina, ex qua magnum
in sua luce ponitur beneficium, satis numquam elatum laudibus,
arctissimae coniunctionis nostrae cum tam excelso Capite, res
eiusmodi profecto est, quae praestantia dignitateque sua omnes
homines, quotquot Divino moventur Spiritu, ad contemplationem
invitat, eorumque mentes collustrando, ad salutifera èa
opera, quae praeceptis hisce consentanea sint, summopere excitat.
Nostrarum igitur esse partium ducimus hac de causa per
Encyclicas has Litteras vobiscum colloqui, ea praesertim enucleando
edisserendoque, quae ad militantem pertinent Ecclesiam.
Ad quod quidem faciendum non modo insignis huius
doctrinae granditas Nos permovet, sed praesentes etiam, quibus
utimur, rerum condiciones.
Loqui siquidem in animo est de divitiis in sinu conditis

1 Cf. Col., I, 24.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.