AAS 35 (1943), p. 205

rentur; ac tandem ad vitae vesperam cum pervenisset, novissimam
celebrans coenam, Eucharistiam, mirabile sacrificium
mirabileque sacramentum, instituebat.
Opus autem suum in Crucis patíbulo consummavisse, haud
interrupta Sanctorum Patrum testimonia asseverant, qui quidem
animadvertunt in Cruce Ecclesiam e latere Salvatoris esse
natam instar novae Evae, matris omnium viventium. « Et 28
nunc, ita magnus Ambrosius de latere Christi perforato agens,
aedificatur, et nunc formatur, et nunc... figuratur, et nunc creatur...
Nunc domus spiritalis surgit in sacerdotium sanctum ». 29
Quam venerandam doctrinam qui religiose perscrutatus fuerit,
haud difficulter rationes, quibus eadem innititur, cernere poterit.
Et primo quidem Redemptoris morte, Legi Veteri abolitae
Novum Testamentum successit; tunc Lex Christi una cum suis
mysteriis, legibus, institutis, ac sacris ritibus pro universo
terrarum orbe sancita est Iesu Christi sanguine. Nam, dum
Divinus Servator in angusto territorio concionabatur — non
enim erat missus nisi ad oves quae perierant domus Israel —30
simul currebant Lex et Evangelium; in suae autem mortis 31
patíbulo Iesus Legem cum decretis suis evacuavit, chirogra- 32
phum Antiqui Testamenti Cruci affìxit, in sanguine suo, pro 33
universo humano genere profuso, Novum Testamentum constituens.
« Adeo tunc, ita S. Leo Magnus de Cruce Domini verba 34
faciens, a Lege ad Evangelium, a Synagoga ad Ecclesiam, a
multis sacrificiis ad unam hostiam evidens facta est translatio,
ut emittente spiritum Domino velum illud mysticum, quod
templi penetralia sanctumque secretum suo intercludebat
obiectu, a summo usque ad imum vi subita scinderetur ». 35
In Cruce igitur Lex Vetus mortua est, mox sepelienda et

S i Cf. Gen., III, 20.

19 AMBBOS., In Luc, II, 87 : MIGNE, P. L., XV, 1585.
so Cf. MATTH., XV, 24.

" Cf. S. THOM., I-II, q. 103, a. 3, ad 2.
" Cf. Eph., II, 15.
S 3 Cf. Col., II, 14.

34 Cf. MATTH., XXVI, 28 et / Cor., XI, 25.
, ? LEO M., Berm., LXVIII, 3 : MIGNE, P. L., LIV , 374.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.