AAS 35 (1943), p. 206

mortifera futura, ut Novo Testamento locum cederet, cuius 36
quidem Christus idoneos ministros Apostolos elegerat: atque 37
e Crucis virtute Servator noster, etsi iam in utero Virginis
Caput totius humanae familiae constitutus, ipsum Capitis
munus in Ecclesia sua plenissime exercet. « Per Crucis enim
victoriam, ex Angelici Communisque Doctoris sententia, meruit
potestatem et dominium super gentes »; per eandem in 38
immensum nobis auxit thesaurum illum gratiarum, quas gloriosus
regnans in caelo, membris suis mortalibus nulla intermissione
elargitur; per sanguinem in Cruce prof usum id effecit,
ut divinae irae remoto obice, omnia caelestia dona imprimisque
spiritualia Novi et Aeterni Testamenti munera e fontibus Servatoris
in salutem hominum, maximeque fidelium, effiuere
possent; in arbore Crucis denique sibi suam acquisivit Ecclesiam,
hoc est omnia mystici sui Corporis membra, quippe quae
per Baptismatis lavacrum mystico huic Corpori non coagmentarentur,
nisi ex salutifera virtute Crucis, in qua quidem iam
plenissimae Christi ditionis facta essent.
Quodsi morte sua Servator noster, plena atque integra verbi,
significatione, factus est Ecclesiae Caput: haud secus Ecclesia
per sanguinem eius uberrima illa Spiritus communicatione ditata
est, qua quidem, inde a « Filio hominis » in suum dolorum
patibulum elato ibique clarificato, divinitus illustratur.
Tunc enim, ut Augustinus animadvertit, conscisso templi 39
velo factum est, ut ros charismatum Paracliti, qui eo usque
descenderat in solum vellus, hoc est in populum Israel, large
abundanterque, exsiccato et relicto veliere, universam terram,
Catholicam scilicet Ecclesiam irrigaret, quae nullis vel stirpis,
vel territorii finibus terminaretur. Sicut igitur primo incarnationis
momento, Aeterni Patris Filius humanam naturam
sibi substantialiter unitam Sancti Spiritus plenitudine ornavit,

3 6 Cf. HIEB, et AUGUST., Epist. CXII, 14 et CXVI, 16: MIGNE, P. h., XXII, 924 et 943;
S. THOM., I-II, q. 103, a. 8 ad 2 ; a. 4 ad 1; Concil. Flor., pro Iacob. : MANSI, XXXI, 1738.
3 7 Cf. II Cor., III, 6.

48 Cf. S. THOM., III, q. 42, a. 1.
30 Cf. De pece, orig., XXV, 29 : MIGNE, P. L., XLIV, 4Ö0.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.