AAS 35 (1943), p. 207
ut aptum divinitatis instrumentum esset in cruento Redemptionis
opere: ita pretiosae suae mortis hora Ecclesiam suam uberioribus
Paracliti muneribus ditatam voluit, ut in divinis Redemptionis
fructibus impertiendis validum evaderet incarnati
Verbi instrumentum, numquam utique defuturum. Iuridica
enim, quam vocant, Ecclesiae missio, ac docendi, gubernandi
sacramentaque administrandi potestas, idcirco ad aedificandum
Christi Corpus supernam vim habent atque vigorem, quod
Christus Iesus e Cruce pendens Ecclesiae suae divinorum munerum
fontem aperuit, quibus et fallentem numquam doctrinam
homines docere posset, et eos per divinitus illuminatos
Pastores salutariter regere, ac caelestium gratiarum imbre perfundere.
Quodsi haec omnia Crucis mysteria attente consideramus,
iam ea non obscura nobis sunt Apostoli verba, quibus docet
Ephesios, Christum sanguine suo Iudaeos et Gentes unum fecisse,
« medium parietem... solvens... in carne sua », quo duo
populi dividebantur; itemque Legem Veterem evacuasse, « üt
duos conderet in semetipso in unum novum hominem », Ecclesiam
videlicet: et ambos in uno Corpore reconciliaret Deo per
Crucem. 4U
Quam autem sanguine suo condidit Ecclesiam, eam Pentecostes
die peculiari virtute, caelitus delapsa, roboravit. Siquidem,
in excelso suo munere sollemniter eo constituto, quem
suum iam antea designaverat Vicarium, caelum ascenderai; ac
sedens ad Patris dexteram, Sponsam suam adspectabili Spiritus
Sancti adventu, cum sonitu flammis vehementis ignitisque
linguis, manifestare ac promulgare voluit. Nam, sicut ipse, 41
cum concionandi munus inchoare t, ab Aeterno Patre suo per
Spiritum Sanctum, sub specie columbae descendentem manentemque
super eum, manifestatus est; ita pariter, dum Apo- 42
stoli sacrum concionandi officium inituri erant, Christus Do-
4 0 Cf. Eph., II, 14-16
4 1 Cf. Act., II, 1-4.
42 Cf. Luc, III, 22; MARC, I, 10.