AAS 35 (1943), p. 208

minus suum e caelo demisit Spiritum, qui eosdem per flammeas
linguas attingens, supernam Ecclesiae missionem supernumque
munus veluti divino digito indicaret.

* * *

Secundo autem loco, hoc mysticum Corpus, quod est Ecclesia,
Christi nomine insigniri ex eo evincitur, quod ipse eiusdem
Caput reapse sit ab omnibus habendus. « Ipse, ut inquit Paulus,
est Caput Corporis Ecclesiae ». Ipse est Caput, ex quo totum 43
Corpus congruo ordine compositum, succrescit et augmentum
facit in aedificationem sui. 44
Exploratum habetis, Venerabiles Fratres,,, quibus luculentissimis
sententiarum luminibus Scholasticam Theologiae Magistri,
ac praecipue Angelicus Communisque Doctor, hac de re
disputaverint; vobisque profecto est cognitum prolata ab eo
argumenta sanctorum Patrum placitis fideliter respondere, quae
ceteroquin nihil aliud referebant edisserendoque commentabantur,
nisi divina Sacrarum Litterarum eloquia.
Libet tamen Nobis heic in communem utilitatem id presse
attingere. Ac principio perspicuum est Dei Beataeque Virginis
Filium peculiarissima quadam excellentiae ratione Ecclesiae
Caput esse vocandum. Caput enim in sublimi locatum est. Quis
autem est altiore loco locatus, quam Christus Deus, qui utpote
Aeterni Patris Verbum, « primogenitus omnis creaturae» ha- 45
beri debet? Quisnam elatiore in vertice positus, quam Christus
homo, quie Virgine labis experte natus, verus naturalisque
Dei Filius est, et ob prodigialem gloriosamque anastasim, qua
ex triumphata morte surrexit, « primogenitus mortuorum »4 6
exsistit? Quisnam denique excelsiore in culmine collocatus
quam. ille, qui utpote « unus... mediator Dei et hominum », 47

43 Col., I, 18.
44 Cf. Eph., IV, 16 coli. Col., II, 19.
45 Col., I, 15.
46 Col., I, 18; Apoc, I, 5.
" I Tim., II, 5.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.