AAS 35 (1943), p. 210

tibus animisque hominum et ad beneplacitum suum vel re
belles inflectit ac compellit voluntates. « Cor regis in manu
Domini, quocumque voluerit inclinabit illud ». Quo quidem 55
interno moderamine non modo ipse, ut « pastor et episcopus
animarum nostrarum », singulorum curam habet, sed uni- 56
versae quoque prospicit Ecclesiae; sive quando eius rectores
ad munia cuiusque sua fideliter fructuoseque obeunda illuminat
atque corroborat; sive, quando — in gravioribus praesertim
rerum adiunctis, — viros ac mulieres, sanctitatis fulgore enitentes,
e gremio Ecclesiae Matris excitat, ut ceteris christifidelibus
exemplo sint ad mystici sui Corporis incrementum. Huc
accedit quod e caelo Christus intemeratám Sponsam, heic in
terris exsilio laborantem, peculiari semper amore respicit ;
cumque eam periclitantem cernit, vel per se ipsemet, vel per
angelos suos*- vel per eam, quam Auxilium Christianorum 57
invocamus, aliosque caelestes praestites, et tempestatis fluctibus
eripit, ac sedato tranquillatoque mari, pace ea solatur, « quae
exsuperat omnem sensum ». 58
Non est tamen reputandum eius regimen modo non conspicuo
vel extraordinario tantum absolvi; cum contra, adspecta- 59
bili quoque ordinariaque ratione, Divinus Redemptor per suum
in terris Vicarium Corpus suum mysticum gubernet. Norunt
enim omnes, Venerabiles Fratres, Christum Dominum, postquam
per hoc mortale iter « pusillum gregem » per se ipse perspici- 60
bili modo rexisset, mox hunc mundum relicturum ac rediturum
ad Patrem, totius ab se conditae societatis adspectabile regimen
Apostolorum Principi commisisse. Siquidem, ut sapientissimus
erat, constitutum ab se sociale Ecclesiae corpus nequaquam sine
conspicuo capite relinquere poterat. Neque ad rem eiusmodi
infitiandam asseverari potest per statutum in Ecclesia iurisdi-

" Proverb., XXI, 1.
5t Cf. I Petr., II, 25.

s7 Cf. Act., VIII, 26; IX, 1-19; X, 1-7; XII, 3-10.
" Philipp., IV, 7.
M Cf. LEO XIII, Satis Cognitum: A. 8. 8., XXVIII, 725.
Luc., X U , 32.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.