AAS 35 (1943), p. 211
ctionis primatum, mysticum eiusmodi Corpus gemino instructum
fuisse capite. Est enim Petrus, vi primatus, nonnisi Christi
vicarius, atque adeo unum-tantum primarium habetur huius
Corporis Caput, nempe Christus: qui quidem arcana ratione
Ecclesiam per sese gubernare non desinens, adspectabili tamen
modo per eum, qui suam in terris personam gerit, eandem regit
Ecclesiam, iam post gloriosam suam in caelum Ascensionem
non in se solo, sed in Petro quoque tamquam in perspicuo fundamento
aedificatam. Unum solummodo Caput constituere
Christum eiusque Vicarium, Decessor noster imm. mem. Bonifacius
VIII per Apostolicas Litteras Unam Sanctam solemniter
docuit, idque subinde Successores eius iterare non desiere 61
unquam.
Periculoso igitur in errore ii versantur, qui se Christum
Ecclesiae Caput amplecti posse existimant, licet eius in terris
Vicario fideliter non adhaereant. Sublato enim adspectabili hoc
Capite, ac diffractis conspicuis unitatis vinculis, mysticum Redemptoris
Corpus ita obscurant ac déformant, ut ab aeternae
quaerentibus salutis portum iam nec videri, neque inveniri
queat.
Quae autem Nos heic de universali Ecclesia diximus, id de
peculiaribus etiam asseverari debet christianorum communitatibus,
cum Orientalibus, tum Latinis, ex quibus una constat
ac componitur Catholica Ecclesia: quandoquidem et ipsae a
Christo Iesu proprii uniuscuiusque Episcopi voce potestateque
reguntur. Quamobrem sacrorum Antistites non solum eminentiora
universalis Ecclesiae membra habendi sunt, ut qui singulari
prorsus nexu iunguntur cum divino totius Corporis Capite,
atque adeo iure vocantur « partes membrorum Domini primae
»; sed, ad propriam cuiusque Dioecesim quod spectat, 62
utpote veri Pastores assignatos sibi greges singuli singulos
Christi nomine pascunt ac regunt; id tamen dum faciunt, 63
" Cf. Corp. Iur. Can., Extr. comm., I, 8, 1.
" GREG. MAGN., Moral., XIV, 35, 43: MIGNE, P. L., LXXV, 1062.
M Cf. Conc. Vat., Const. de Eccl., cap. 3.