AAS 35 (1943), p. 222

ramus, in physico quolibet viventi corpore totius concretionis
emolumento membra singula universa postremum unice destinantur,
dum socialis quaelibet hominum compages, si modo
ultimum utilitatis finem inspicimus, ad omnium et uniuscuiusque
membri profectum, utpote personae sunt, postremum ordinantur.
Itaque — ut ad rem nostram regrediamur — sicut
Aeterni Patris Filius ob sempiternam omnium nostrum salutem
de caelo descendit, ita Corpus Ecclesiae condidit divinoque
Spiritu ditavit ad immortalium procurandam assequendamque
animarum beatitatem, secundum illud Apostoli:
« Omnia enim vestra sunt; vos autem Christi; Christus autem
Dei ». Ut enim Ecclesia in bonum conformatur fidelium, ita 115
in Dei et quem ipse misit Christi Iesu gloriam destinatur.
Quodsi mysticum comparamus cum morali, ut aiunt, corpore,
tum etiam animadvertendum est non leve quiddam interesse,
sed aliquid summi momenti inter utrumque summaeque
gravitatis. In hoc enim, quod morale vocant, nihil aliud est
unitatis principium, nisi finis communis, communisque omnium
in eundem finem per socialem auctoritatem conspiratio; dum
in mystico, de quo agimus, Corpore conspirationi huic internum
aliud adiungitur principium, quod tam in universa compage,
quam in singulis eius partibus reapse exsistens virtuteque
pollens, talis est excellentiae, ut ratione sui omnia unitatis vincula,
quibus vel physicum vel morale corpus copuletur, in immensum
prorsus evincat. Hoc est, ut supra diximus, aliquid
non naturalis, sed superni ordinis, immo in semet ipso infinitum
omnino atque increatum : Divinus nempe Spiritus, qui, ut ait
Angelicus, « unus et idem numero, totam Ecclesiam replet et
unit ».116
Recta igitur vocis huius significatio in mentem revocat, Ecclesiam,
quae perfecta genere suo societas haberi debet, non ex
socialibus solummodo ac iuridicis elementis rationibusque constare.
Ea nimirum longe praestantior est quam quaelibet aliae

lliJ Cor., III, 23; Pius XI, Divini Redemptoris: A. A. 8., 1937, p. 80.
118 De Veritate, q. 29, a. 4, c.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.