AAS 35 (1943), p. 223

hominum communitates ; 1 1 7 quibus quidem sic antecellit, ut
gratia naturam exsuperat, rebusque caducis omnibus immortalia
sunt praestabiliora. Id genus communitates, imprimisque 118
Civilis Societas, utique non spernendae sunt, nec parvi habendae;
verumtamen in earum rerum ordine non tota Ecclesia est,
sicut in mortalis corporis nostri concretione, non totus homo. 119
Quamvis enim iuridicae rationes, quibus Ecclesia etiam innititur
atque componitur, ex divina oriantur a Christo data constitutione,
ad supernumque finem assequendum conferant, id tamen,
quo christiana societas ad gradum evehitur, qui omnem naturae
ordinem prorsus evincit, Redemptoris nostri Spiritus est, qui
ceu fons gratiarum, donorum, ac charismatum omnium, perpetuo
et intime Ecclesiam replet et in ea operatur. Siquidem,
quemadmodum mortalis nostri corporis compages mirificum
utique est Creatoris opus, sed quam longissime distat ab excelsa
animi nostri dignitate : sic socialis christianae reipublicae
structura, quamvis divini Architecti sui sapientiam praedicet,
aliquid tamen inferioris omnino ordinis est, ubi cum spiritualibus
donis comparatur, quibus eadem ornatur ac vivit, cum
eorumque divino fonte.
Ex iis, quae adhuc, Venerabiles Fratres, vobis scribendo
explanandoque persecuti sumus, omnino patet gravi eos in
errore versari, qui ad arbitrium suum quasi latentem minimeque
conspicuam fingant Ecclesiam; itemque qui eam perinde
habeant atque institutum quoddam humanum cum certa quadam
disciplinae temperatione externisque ritibus, at sine supernae
vitae communicatione.1 2 0 Dum contra, sicut Christus
Ecclesiae Caput et exemplar, « non omnis est, si in eo vel humana
dumtaxat spectetur natura visibilis..., vel divina tantummodo
natura invisibilis..., sed unus est ex utraque et in utraque
natura...: sic Corpus eius mysticum »,1 2 1 quandoquidem Dei

1 1 7 Cf. LEO XITI, Sapientiae christianae : A. S. S., XXII, p. 392.
lli Cf. LEO XIII, Satis cognitum : A. S. S., XXVIII, p. 724.
1 1 8 Cf. Ibidem, p. 710.
1 2 0 Cf. Ibidem, p. 710.
1 2 1 Cf. Ibidem, p. 710.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.