AAS 35 (1943), p. 224

Verbum humanam naturam assumpsit doloribus obnoxiam, ut
adspectabili societate condita et divino sanguine consecrata,
« per visibilem gubernationem ad invisibilia homo revocaretur
». 122
Quapropter funestum etiam eorum errorem dolemus atque
improbamus, qui commenticiam Ecclesiam sibi somniant,
utpote societatem quandam caritate alitam ac formatam, cui
quidem — non sine despicientia — aliam opponunt, quam iuridicam
vocant. At perperam omnino eiusmodi distinctionem inducunt:
non enim intellegunt divinum Redemptorem eadem
ipsa de causa conditum ab se hominum coetum, perfectam voluisse
genere suo societatem constitutam, ac iuridicis omnibus
sodalibusque elementis instructam, ut nempe salutiferum Redemptionis
opus hisce in terris perennaret; 123 et ad eundem
finem assequendum caelestibus eam voluisse donis ac muneribus
a Paraclito Spiritu ditatam. Eam utique Aeternus Pater voluit
« regnum Filii dilectionis suae »;124 attamen reapse regnum,
in quo nimirum credentes omnes plenum praestarent intellectus
voluntatisque suae obsequium, 1 2 5 ac demisso obedientique
animo ei sese confirmarent, qui pro nobis « factus est obediens
usque ad mortem ». Nulla igitur veri nominis oppositio vel 126
repugnantia haberi potest inter in visibilem, quam vocant, Spiritus
Sancti missionem, ac iuridicum Pastorum Doctorumque
a Christo acceptum munus; quippe quae, — ut in nobis corpus
animusque — se invicem compleant ac perficiant, et ab uno
eodemque Servatore nostro procedant, qui non modo divinum
afilando halitum dixit: « Accipite Spiritum Sanctum », sed 127
etiam clara voce imperavit: « Sicut misit me Pater, et ego mitto
vos »; itemque: « Qui vos audit, me audit». 128 129

1 2 2 S. THOMAS, De veritate, q. 29, .a 4, ad 3.
Conc. Vat., Sess. IV, Const. dogm. de Eccl., prol.
124 Col., I, 13.
1 2 5 Conc. Vat., Sess. III, Const. de fide cath., cap. 3.
124 Philipp., II, 8.

1 2 7 IOANN, XX, 22.
1 2 $ IOANN., XX, 21
1 M Luc, X, 16.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.