AAS 35 (1943), p. 225
Quodsi in Ecclesia aliquid cernitur, quod humanae arguit
conditionis nostrae infirmitatem, id quidem non iuridicae
est eius constitutioni attribuendum, sed lamentabili potius
singulorum ad malum proclivi tati, quam idcirco divinus eius
Conditor in altioribus etiam mystici sui Corporis membris esse
patitur, üt et ovium Pastorumque virtus comprobetur, et in
omnibus increscant christianae fidei promerita. Christus enim,
ut supra diximus, ex constituto a se coetu seclusos noluit peccatores;
si igitur nonnulla membra spiritualibus morbis laborant,
non est cur erga Ecclesiam nostrum minuamus amorem,
sed cur potius erga eius membra pietatem adaugeamus.
Utique absque ulla labe refulget pia Mater in sacramentis,
quibus filios procréât et alit; in fide, quam nullo non tempore
intaminatam servat; in legibus sanctissimis, quibus omnes
iubet, consiliisque evangelicis quibus admonet ; in coelestibus
denique donis et charismatis, per quae innumera parit,
inexhausta sua fecunditate, martyrum, virginum confesso- 130
rumque agmina. Attamen eidem vitio verti nequit, si quaedam
membra vel infirma vel saucia languescant, quorum. nomine
cotidie ipsa Deum deprecatur: « Dimitte nobis debita nostra »,
quorumque spirituali curae, nulla interposita mora, materno
fortique animo incumbit.
Cum igitur « mysticum » Iesu Christi Corpus nuncupamus,
per ipsam huius vocis significationem gravissime admonemur.
Quae quidem monita in hisce S. Leonis verbis quodammodo
resonant : « Agnosce, o Christiane, dignitatem tuam, et divinae
consors factus naturae, noli in veterem vilitatem degeneri conversatione
redire. Memento cuius Capitis et cuius Corporis sis
membrum ».131
áfe áfe
W•7S"W
Placet in praesens, Venerabiles Fratres, peculiarissimo modo
verba facere de nostra cum Christo in Ecclesiae Corpore con-
1 3 0 Cf. Conc. Vat., Sess. III, Const. de fide cath., cap. 3.
1 3 1 Serm., XXI, 3 : MIGNE, P. L., LIV, 192-193