AAS 35 (1943), p. 231
secundum Augustini placita, iam breviter indicata, Caput mysticum,
quod Christus est, et Ecclesia, quae hisce in terris veluti
alter Christus eius personam gerit, unum novum hominem constituant,
quo in salutifero Crucis opere perpetuando caelum et
terra iungantur : Christum dicimus Caput et Corpus, Christum
totum.
Profecto non sumus nescii, arcanae huic intellegendae explicandaeque
doctrinae—quae circa nostram versatur cum Divino
Redemptore coniunctionem, peculiarique modo circa Spiritus
Sancti in animis inhabitationem — multa obstare velamina,
quibus arcana eadem doctrina ob inquirentium mentis debilitatem
quasi quadam caligine obvolvatur. At novimus etiam ex
recta adsiduaque huius rei pervestigatione, atque ex variarum
opinionum conflictu sententiarumque concursu, si modo veritatis
amor ac debitum Ecclesiae obsequium eiusmodi inquisitionem
dirigant, pretiosa scatere atque exsilire lumina, quibus
in sacris quoque id genus disciplinis profectus reapse habeatur.
Non eos igitur improbamus, qui diversas vias rationesque ingrediantur
ad tam altum attingendum et pro viribus collustrandum
mirandae huius nostrae cum Christo coniunctionis mysterium.
Verumtamen id omnibus commune atque inconcussum esto, si
a germana velint doctrina, a rectoque Ecclesiae magisterio
non aberrare: omnem nempe reicendum esse mysticae huius
coagmentationis modum, quo christifideles, quavis ratione ita
creatarum rerum ordinem praetergrediatur, atque in divina
perperam invadant, ut vel una sempiterni Numinis attributio
de iisdem tamquam propria praedicari queat. Ac praeterea certissimum
illud firma mente retineant, hisce in rebus omnia
esse habenda Sanctissimae Trinitati communia, quatenus eadem
Deum ut supremam efficientem causam respiciant.
Animadvertant quoque necesse est, hac in causa de occulto
mysterio agi, quod in hoc terrestri exsilio, velamine quolibet
detectum, omnino introspici, humanaque lingua significari numquam
possit. Inhabitare quidem Divinae Personae dicuntur,
quatenus in creatis animantibus intellectu praeditis imperscrutabili
modo praesentes, ab iisdem per cognitionem et amorem