AAS 35 (1943), p. 233

constitutum, communibus votis precibusque consociati, per
eiusdem sacerdotis manus Aeterno Patri porrigunt, gratissimam
quidem laudis placationisque hostiam pro totius Ecclesiae necessitatibus.
Et perinde ac divinus Redemptor, in Cruce monens,
semet ipsum, ut totius humani generis Caput, Aeterno
Patri obtulit, ita idem « in hac oblatione munda » non modo1 6 3
semet ipsum, ut Ecclesiae Caput, caelesti Patri offert, sed in
semet ipso mystica etiam sua membra, quippe qui eadem omnia,
debiliora quoque et infirmiora, in Corde suo amantissime includat.

Eucharistiae vero sacramentum, dum vivida et mira prorsus
unitatis Ecclesiae imago exsistit, — quandoquidem consecrandus
panis ex multis granis oriens in unum coalescit — nobis1 6 4
ipsum supernae gratiae auctorem impertit, ut illum ex eo caritatis
Spiritum hauriamus, quo non iam nostram, sed Christi
vitam vivere iubeamur, et in omnibus socialis sui Corporis
membris Redemptorem ipsum diligamus.
Si igitur in tristissimis, quibus hodie angimur, rerum adiunctis,
plurimi habeantur, qui Christo Domino, Eucharisticis velis
delitescenti, ita adhaereant, ut nec tribulatio, nec angustia, nec
fames, nec nuditas, nec periculum, nec persecutio, nec gladius
eos separare queant ab eius caritate, tum procul dubio sacra1 6 5
Synaxis, non sine providentis Dei consilio, postremis hisce temporibus
in frequentiorem usum inde a pueritia restituta, illius
fortitudinis fons evadere queat, quae haud raro christianos
etiam heroas excitare ac fovere possit.

awfe:aif fewl&

Haec sunt, Venerabiles Fratres, quae, si Christifideles pie
ac recte intellegant diligenterque retineant, facilius ab illis etiam
erroribus cavere possunt, qui ex difficilis huius causae investigatione,
per arbitrium a quibusdam peracta, non sine magno
catholicae fidei discrimine animorumque perturbatione scateant.

, M MAL., I, 11.
1 6 4 Cf. Didaohe, IX, 4.
1 8 5 Cf. Rom., VIII, 35.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.