AAS 35 (1943), p. 249
ACTA APOSTOLICAE SEDIS
COMMENTARIUM OFFICIALE
ACTA PII PR XII
CONSTITUTIO APOSTOLICA
TABORENSIS, DE KILIMA-NYARO ET DE DODOMA
(MBULUENSIS)
A VICARIATIBUS APOSTOLICIS TABORENSI ET DE KILIMA-NYARO, NECNON A PRAE-
FECTURA APOSTOLICA DE DODOMA PARTES DETRAHUNTUR, EX QUIBUS NOVA
ERIGITUR PRAEFECTURA APOSTOLICA MBULUENSIS.
PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
Ad evangelizationis operi in partibus infidelium rite consulendum
quam maxime prodesse videtur Missionum territorium nimia amplitudine
redundans in partes dividere atque novas erigere Missiones aliorum
Praesulum regimini concredendas. Quod quidem fere necessarium
visum est praestare in Africa Orientali Britannica et novam ibi praefecturam
Apostolicam constituere. De venerabilium itaque Fratrum
Nostrorum S. R. E. Cardinalium Sacrae Congregationi de Propaganda
Fide praepositorum consilio, et favorabili voto praehabito venerabilis
Fratris Antonii Riberi, Archiepiscopi titularis Darensis et Africae pro
Missionibus Delegati Apostolici, suppleto, quatenus opus sit, quorum
intersit vel eorum qui sua interesse praesumant consensu, omnibus mature
perpensis ac certa scientia, de apostolicae Nostrae potestatis plenitudine,
a Vicariatu Taborensi, Societati Missionariorum Africae commisso,
integrum civilem de Mkalama districtum, item totum civilem