AAS 35 (1943), p. 250
districtum de Moulu, partim ab eodem Vicariatu Taborensi partim a
finitimo Vicariatu Apostolico de Kilima-Nyaro, qui Congregationi Sancti
Spiritus concreditus est, nec non totum civilem districtum de -Singida
partim ab ipso Vicariatu Taborensi, partim a Praefectura Apostolica
de Dodoma, Congregationi Passionis commissa, distjrahimus,
et territorium istud, ita distractum et'constitutum, in novam erigimus
Praefecturam Apostolicam, nomine Mbuluensem, eamque Piae Societatis
Missionum sodalium curis, qui iam ibi sedulo adlaborant, ad Nostrum
tamen et Sedis Apostolicae beneplacitum, concredimus. Huic igitur
novae Praefecturae Apostolicae Mbuluensi eiusque pro tempore Praefectis
Apostolicis omnia tribuimus iura, privilegia, honores et potestates,
quibus ceterae per orbem Praefecturae Apostolicae earumque Praesules
iure communi fruuntur et gaudent; eosque pariter iisdem adstringimus
oneribus et obligationibus, quibus ceteri adstringuntur. Quae
omnia, uti supra disposita et constituta, rata ac valida esse volumus et
iubemus, contrariis quibuslibet non obstantibus. Harum vero Litterarum
transumptis aut excerptis, etiam impressis, manu tamen alicuius notarii
publici subscriptis et sigillo viri in ecclesiastica dignitate vel officio
constituti munitis, eamdem prorsus volumus haberi fidem, quae
hisce Litteris haberetur, si exhibitae vel ostensae forent. Nemini autem
hanc paginam dismembrationis, erectionis, constitutionis, commissionis,
statuti et voluntatis Nostrae infringere vel ei contraire liceat. Si quis
vero id ausu temerario attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis
Dei et beatorum Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
quadragesimo tertio, die tertiadecima Aprilis mensis, Pontificatus Nostri
anno quinto.
ALOISIUS Card. MAGLIONE P. Card. FUMASONI BIONDI
a Secretis Status S. C. de Propaganda Fide Praef.
Ioseph Wilpert, Decanus Proton. Apost.
Franciscus Hannibal Ferretti, Proton. Apost.
Loco £8 Plumbi
Reg. in Cane. Ap., vol. LXV1I, n. 20 - Al. TrussaròU.