AAS 35 (1943), p. 303

cuius permagnam utilitatem egregia os tender ant volumina iam
in lucem edita, firmius securiusque constabrlire volens, Urbanum
S. Hieronymi Coenobium, quod in illud opus unice incumberet,
a fundamentis exstruxit, et bibliotheca ceterisque investigationis
subsidiis uberrime ditavit. 19

Nec silentio heic praetereundum esse videtur, quantopere
iidem Decessores Nostri, datis occasionibus, Sacrarum Scripturarum
sive studium, sive praedicationem, sive piam denique
lectionem ac meditationem commendaverint. Etenim Pius X
sodalitatem a S. Hieronymo, quae consuetudinem, sane laudabilem,
legendi meditandique sacrosancta Evangelia christifidelibus
suadere studet, idque pro viribus facilius reddere,
vehementer probavit; et ut alacriter in incepto persisteret hortatum
est, edicens « eam esse omnium utilissimam rem quae
tempori magis respondeat » quippe quae haud parum conferat
ad (( abolendam opinionem Scripturis Sacris vernacula lingua
legendis repugnare Ecclesiam aut impedimenti quidpiam interponere
». Benedictus autem XV, revoluto decimo ac quinto 20
saeculo, ex quo Maximus in Sacris Litteris exponendis Doctor
e vita excessit, postquam tum eiusdem Doctoris praecepta et
exempla, tum principia ac normas a Leone XIII et ab Se datas
religiosissime inculcavit, atque alia hoc in rerum genere maxime
opportuna neque unquam oblivioni tradenda commendavit,
hortatus est « filios Ecclesiae universos, clericos potissimum, ad
Sacrae Scripturae reverentiam, cum pia lectione assiduaque
meditatione coniunctam »; monuitque « in his paginis cibum
quaerendum esse, unde vita spiritus ad perfectionem alatur »,
ac « praecipuum Scripturae usum ad divini verbi ministerium
pertinere sancte f ructuoseque exercendum » ; itemque iterum
dilaudavit operam Societatis ab eodem S. Hieronymo nuncu-

" Const. Apost. Inter praecipuas d. d. 15 iun. 1938; Acta Ap. Sedis XXVI (1934),
pp 85-87.
20 Epist, ad Emum Card. Cassetta Qui piam d. d. 21 ian. 1907; Pn X Acta IV,
pp. 23-25.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.