AAS 35 (1943), p. 304

patae, cuius cura Evangelia et Acta Apostolorum quam latissime
pervulgantur, « ita ut nulla iam sit christiana familia quae
iis careat, omnesque cotidiana eorum lectione et meditatione
assuescant ». 21

Non modo autem hisce Decessorum Nostrorum institutis,
praeceptis, incitamentis, sed eorum etiam omnium, qui diligenter
iisdem obsecundarunt, operibus ac laboribus, cum in meditando,
in pervestigando, in scribendoque, tum in docendo, in
concionando, in Sacrisque Libris vertendis ac propagandis
exantlatis, aequum ac gratum est profiteri Sacrarum Scripturarum
scientiam et usum inter catholicos haud parum profecisse.
Permulti enim e scholis, in quibus altiores de re theologica
et biblica disciplinae traduntur, ac praecipue e Nostro Pontificio
Instituto Biblico, iam prodierunt et in dies prodeunt Scripturae
Sanctae cultores, qui incenso studio erga Sacra Volumina
animati, hoc eodem impenso studio adulescentem clerum imbuunt,
eamque, quam hauserunt, doctrinam eidehi sedulo impertiunt.
Eorum non pauci scriptis quoque rem biblicam multifariam
provexerunt et provehunt; sive cum sacros textus ad criticae
artis normas concinnatos edunt, eosque explicant, illustrant,
in vulgatas linguas vertunt, sive cum fidelibus ad piam
eorumdem lectionem et meditationem proponunt, sive denique
cum profanas disciplinas ad Scripturam explanandam utiles
excolunt atque adsciscunt. Ex hisce igitur aliisque inceptis, quae
in dies latius propagan tur et invalescunt, ut, exempli gratia, de
re biblica consociationibus, congressibus, coetibus per hebdomadam
habitis, bibliothecis, sodalitatibusque meditandis evangeliis,
spem concipimus haud dubiam fore, ut in posterum
et reverentia et usus et scientia Sacrarum Litterarum etiam
atque etiam ad animorum bonum ubique proficiant, dummodo
studiorum biblicorum rationem a Leone XIII praescriptam, ab
eius Successoribus luculentius perfectiusque declaratam, a Nobis

31 Litt. encycl. Spiritus Paraclitus d. d. 15 Sept. 1920; Acta Ap. Sedis XII (1920),
pp. 385-422; Ench. Bibl. nn. 457-508; v. nn. 457, 495, 497, 491.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.