AAS 35 (1943), p. 305

-vero confirmatam et auctam — quae quidem unice tuta est
atque experimento comprobata — firmius, alacrius, fideliusque
retineant omnes, illis haudquaquam impediti difficultatibus,
quae, ut in humanis rebus assolet, huic quoque praeclaro operi
numquam deerunt.

II

Biblicae disciplinae, ceterarumque quae eidem utilitati
sunt, condiciones, his quinquaginta annis valde mutatas esse
nemo est, quin facile possit animadvertere. Nam, ut alia praetereamus,
quo tempore Decessor Noster Encyclicas Litteras Providentissimus
Deus edidit, vix unus vel alter in Palaestina
locus effossionibus ad eiusmodi res pertinentibus coeperat exploran.
Nunc vero id genus investigationes et numero auctae sunt
plurimum, et severiore ratione atque arte ipso usu expolita,
multo plura ac certiora nos docent. Quantum porro lucis ex illis
investigationibus ad Sacros Libros rectius pleniusque intellegendos
eliciatur, norunt periti omnes, norunt quotquot his studiis
dant operam. Augetur autem harum explorationum momentum
repertis identidem monumentis scriptis, quae ad
cognitionem linguarum, litterarum, eventuum, morum ac cultuum
antiquissimorum multum conferunt. Atque haud minoris
momenti est inventio et inquisitio, adeo frequens aetate
hac nostra, papyrorum, quae ad cognoscendas litteras, institutionesque
publicas et privatas, temporis praesertim Servatoris
Nostri, tantopere valuere. Ac praeterea vetusti Sacrorum Librorum
codices inventi et sollerti data opera editi sunt; exegesis
Ecclesiae Patrum latius pleniusque pervestigata est; antiquorum
denique modus loquendi, narrandi, scribendique innumeris
exemplis illustratur. Haec omnia, quae, non sine providentis
Dei consilio, aetas haec nostra consecuta est, Sacrarum Litterarum
interpretes quodammodo invitant atque admonent, ut
ad Divina Eloquia penitius perscrutanda, illustranda clarius,
lucidiusque proponenda, tanta hac luce data alacriter utantur.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.