AAS 35 (1943), p. 306

Quodsi, summo cum animi solacio, cernimus eosdem interpretes
invitationi huic naviter iam obsecutus esse, atque adhuc obsequi,
id non postremus profecto, nec minimus fructus est Encyclicarum
Litterarum Providentissimus Deus, quibus Decessor
Noster Leo XIII, hunc novum disciplinae biblicae florem quasi
animo praesagiens, exegetas catholicos et ad laborem advocavit,
et iisdem quae esset laboris via ac ratio sapienter definivit. Ut
autem labor non modo constanter perseveret, sed in dies etiam
perficiatur ac reddatur fecundior, Nos quoque Encyclicis his
Litteris consequi cupimus, in id maxime intenti ut omnibus
ostendamus, quae agenda restent, et qua mente exegetae catholico
tantum ac tam excelsum munus hodie adgrediendum sit,
utque operariis, in vinea Domini sedulo laborantibus, novos
stimulos novumque animum addamus.

Catholico interpreti, qui ad Sacras Scripturas intellegendas
explanandasque accederet, iam Ecclesiae Patres, imprimisque
Augustinus, veterum linguarum studium et ad textus primigenios
recursum magnopere commendabant. Veruntamen 22
ita tunc temporis ferebant litterarum condiciones, ut non multi,
iidemque imperfecte tantum, hebraicam linguam noscerent.
Media vero aetate, cum Scholastica Theologia maxime florebat,
graeci etiam sermonis cognitio apud Occidentales adeo iam dudum
imminuta erat, ut ipsi summi illorum temporum Doctores,
in Divinis Libris explicandis, sola niterentur latina conversione,
quam Vulgatam vocant. Ex contrario nostris hisce temporibus
non graeca tantummodo lingua, quae inde a renatis humanior -
bus litteris ad novam quodammodo vitam revocata est, omnibus
paene antiquitatis et litterarum cultoribus est familiaris, sed
hebraicae quoque aliarumque orientalium linguarum cognitio
inter litteratos viros late propagata est. Tanta porro nunc
suppetit subsidiorum copia ad eos sermones addiscendos, ut
Bibliorum interpres qui, illis neglectis, ad textus primigenios

2 2 Cf. ex. gr. S. HIERON., Praef, in, IV Evang. ad Damasum; PL. XXIX, eoi. 526-527;

S. AUGUST., De doctr. christ. II, 16; PL XXXIV, col. 42-43.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.