AAS 35 (1943), p. 307

praecluserit sibi aditum, levitatis et soeordiae notam effugere
minime possit. Exegetae enim est etiam minima quaeque, quae
Divino Flamine inspirante, ex hagiographi calamo prodiere,
summa cum cura ac veneratione quasi arripere, quo penitius
pleniusque mentem eius intellegat. Quare diligenter id agat,
ut linguarum biblicarum ac ceterorum quoque orientalium sermonum
in dies maiorem sibi comparet peritiam, suamque interpretationem
omnibus illis fulciat adiumentis, quae a cuiusvis
generis philologia repetantur. Id quidem divus Hieronymus,
pro suae aetatis cognitionibus, sollicite consequi studuit; idque
etiam haud pauci ex magnis saeculi xvi et xvn exegetis, quamquam
multo minor tum fuit quam hodie linguarum scientia,
indefesso studio ac fructu non mediocri appetivere. Eadem igitur
ratione primigenium illum textum explanari oportet, qui ab
ipso sacro auctore conscriptus maiorem auctoritatem maiusque
pondus habet, quam quaelibet, utut optima, sive antiqua sive
recentior conversio; quod facilius profecto utiliusque fieri potest,
si cum cognitione linguarum etiam solida criticae artis
peritia, ad eumdem textum quod attinet, coniungitur.
Quantum momentum in eiusmodi critice sit collocandum,
scite monuit Augustinus, cum inter praecepta Sacrorum Librorum
studioso inculcanda curam emeridati textus habendi
primo loco posuit. « Codicibus emendandis — ita ille ait clarissimus
Ecclesiae Doctor — primitus debet invigilare sollertia
eorum qui Scripturas Divinas nosse desiderant, ut emendatis
non emendati cedant ». Hodie vero haec ars, quae entices 23
teœtualis nomine venit et in edendis profanis scriptionibus
magna cum laude et fructu adhibetur, in Libris quoque Sacris,
ob ipsam reverentiam divino eloquio debitam, iure optimo exercetur.
Id enim ex instituto suo praestat, ut textum sacrum,
quantum fieri potest, quam perfectissime restituat, a depravationibus
infirmitate amanuensium illatis eum expurget, eumque
a glossis et lacunis, a verborum inversionibus ac repetitio-

28 De doct. christ. II, 21; PL. XXXIV, col. 46.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.