AAS 35 (1943), p. 314

que difficultates, ita, favente Deo, nova etiam praebet exegeseos
subsidia et adiumenta. Inter haec illud videtur peculiari
mentione dignum, quod catholici theologi, Sanctorum Patrum
ac potissimum Angelici Communisque Doctoris doctrinam secuti,
inspirationis biblicae naturam et effectus aptius perfecti
usque explorarunt ac proposuere, quam praeteritis saeculis
fieri assolerei Ex eo enim edisserendo profecti, quod hagiographus
in sacro conficiendo libro est Spiritus Sancti Ópyavov
seu instrumentum, idque vivum ac ratione praeditum, recte
animadvertunt illum, divina motione actum, ita suis uti facultatibus
et viribus, « ut propriam uniuscuiusque indolem
et veluti singulares notas ac lineamenta » ex libro, eius opera 28
orto, facile possint omnes colligere. Interpres igitur omni cum
cura, ac nulla quam recentiores pervestigationes attulerint luce
neglecta, dispicere enitatur, quae propria fuerit sacri scriptoris
indoles ac vitae condicio, qua floruerit aetate, quos fontes adhibuerit
sive scriptos sive ore traditos, quibusque sit usus formis
dicendi. Sic enim satius cognoscere poterit quis hagiographus
fuerit, quidque scribendo significare voluerit. Neque enim
quemquam latet summam interpretandi normam, eam esse, qua
perspiciatur et definiatur, quid scriptor dicere intenderli, ut
egregie Sanctus Athanasius monet: « Hic, ut in omnibus aliis
divinae Scripturae locis agere convenit, observandum est, qua
occasione locutus sit Apostolus, quae sit persona, quae res cuius
gratia scripsit, accurate et fideliter attendendum est, ne quis
illa ignorans, aut aliud praeter ea intellegens, a vera aberret
sententia ». 29
Quisnam autem sit litteralis sensus, in veterum Orientalium
auctorum verbis et scriptis saepenumero non ita in aperto est,
ut apud nostrae aetatis scriptores. Nam quid illi verbis significare
voluerint, non solis grammaticae, vel philologiae legibus,
nec solo sermonis contextu determinatur; omnino oportet mente

2 8 Cf. BENEDICTUS XV, Enc. Spiritus Paraclitus; Acta Ap. Sedis XII (1920), p. 390;
Ench. Bibl. n. 461.
29 Contra Arianos 1, 54; PG. XXVI, col. 123.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.