AAS 35 (1943), p. 316
duntur nobis per modum, quo homines solent uti ». Sicut 30
enim substantiale Dei Verbum hominibus simile factum est
quoad omnia « absque peccato », ita etiam Dei verba, huma- 31
nis linguis expressa, quoad omnia humano sermoni assimilia
facta sunt, excepto errore; quod quidem utpote providentis Dei
o-vyKaraßacriv, seu « condescensionem », iam Sanctus Ioannes
Chrysostomus summis laudibus extulit, et in Sacris Libris haberi
iterum iterumque asseveravit. 32
Quapropter catholicus exegeta, ut hodiernis rei biblicae necessitatibus
rite satisfaciat, in exponenda Scriptura Sacra, in
eademque ab omni errore immuni ostendenda et comprobanda,
eo quoque prudenter subsidio utatur, ut perquirat quid dicendi
forma seu litterarum genus, ab hagiographo adhibitum, ad
veram et genuinam conferat interpretationem; ac sibi persuadeat
hanc officii sui partem sine magno catholicae exegeseos
detrimento neglegi non posse. Non raro enim — ut hoc solummodo
attingamus — cum Sacros Auctores ab historiae fide
aberrasse, aut res minus accurate rettülissé obiurgando nonnulli
iactant, nulla alia de re agi comperitur, nisi de suetis illis
nativis antiquorum dicendi narrandique modis, qui in mutuo
hominum inter se commercio passim adhiberi solebant, ac
reapse licito communique more adhibebantur. Iusta igitur
mentis aequitas postulat, ut haec, cum in divino eloquio, quod
pro hominibus verbis humanis exprimitur, inveniantur, non
magis erroris arguantur, quam cum eadem in cotidiano vitae
usu habeantur. Cognitis igitur accurateque aestimatio antiquorum
loquendi scribendique modis et artibus, multa dissolvi
poterunt, quae contra Divinarum Litterarum veritatem fidemque
historicam opponuntur; neque minus apte eiusmodi studium
ad Sacri Auctoris mentem plenius illustriusque perspiciendam
conduce!
30 Comment, ad Hebr. cap. I, lectio 4.
31 Hebr. IV, 15.
32 Cf.. v. gr. In Gen. I, 4 (PG. LUI, col. 34-35); In Gen. II, 21 iib. col, 121); In Gen,
III, 8 (iö., col, 135); Horn., 15 in Ioan., ad I, 18 (PG. LIX, col. 97 sq.),.