AAS 35 (1943), p. 317
Nostri igitur rerum biblicarum cultores in hanc quoque rem
animum debita diligentia intendant, neque quidquam omittant,
quod novitatis attulerint, cum archaeologia, tum antiqua
rerum gestarum historia priscarumque litterarum scientia,
quodque aptum sit, quo melius veterum scriptorum mens, eorumque
ratiocinandi, narrandi scribendique modus, forma et
ars cognoscatur. Qua in causa laicorum etiam ordinis catholici
viri animadvertant se non tantum ad profanae doctrinae
utilitatem conferre, sed de re quoque christiana optime mereri,
si omni, qua par est, sedulitate ac studio rebus antiquis explorandis
et investigandis se dedant, et ad quaestiones id genus,
hucusque minus claras et perspicuas, enodandas pro viribus
adiuvent. Omnis enim humana cognitio, etiamsi non sacra, ut
suam habet quasi insitam dignitatem et excellentiam — quippe
quae sit quaedam finita participatio infinitae cognitionis Dei —
ita novam altioremque dignitatem et quasi consecrationem assequitur,
cum ad res ipsas divinas clariore luce collustrandas
adhibetur.
Per provectam illam, de qua supra diximus, orientalium
rerum antiquarum explorationem, per ipsius primigenii textus
accuratiorem investigationem, itemque per ampliorem diligentioremque
tum linguarum biblicarum, tum earum quoque
omnium, quae ad Orientem pertinent, cognitionem, feliciter,
suffragante Deo, contigit, ut non paucae ex quaestionibus illis,
quas Decessoris Nostri imm. rec. Leonis XIII aetate, contra
Sacrorum Librorum authentiam, antiquitatem, integritatem,
fidemque historicam critici ab Ecclesia alieni, vel eidem etiam
adversantes habuere, hodie iam expeditae ac solutae sint. Exegetae
enim catholici, iisdem doctrinae armis recte usi, quibus
adversarii non raro abutebantur, illas protulerunt interpretationes,
quae et catholicae institutioni genuiñaeque a maioribus
traditae sententiae congruae sunt, et una simul pares evasisse
videntur difficultatibus, quas sive novae explorationes novaque
inventa attulerint, sive antiquitas nostris temporibus enodandas