AAS 35 (1943), p. 370
Personae, quae dignitate speciali insignitae sint vel maioribus officiis
ecclesiasticis fungantur, aut de Sancta Ecclesia bene meritae sint, adscribi
possunt directe Pontificio Operi.
V
Pontificium Opus Vocationum Sacerdotalium consecratur Domino
Nostro Iesu Christo summo et aeterno Sacerdoti; committitur tutelae
maternae B. V. Mariae Reginae Apostolorum et patrocinio S. Ioseph
Patroni Ecclesiae universae; colit praecipue Ss. Apostolorum Principes
Petrum et Paulum.
Romae, die VIII mensis Septembris, in festo Nativitatis Beatae Mariae
Virginis, anno MCMXLIII.
I. Card. PIZZARDO, Praefectus.
L. © S .
E. Ruffini, Secretarius.
NORMAE AD STATUTA EXSEQUENDA
REGIMEN
ROMAE
Pontificio Operi Vocationum Sacerdotalium praeest Eminentissimus
Cardinalis Praefectus Sacrae Congregationis de Seminariis et Studiorum
Universitatibus; vices eius gerit Excellentissimus Secretarius eiusdem
Congregationis.
IN SINGULIS DIOECESIBUS
Opus Pontificium nulla in re autonomiam atque libertatem adimit
Operibus Dioecesanis, quae propriis legibus continentur et ordinantur.
ADSCRIPTIO
SOCIETATUM
Petitio adscriptionis Pontificio Operi pro Societatibus « Filialibus »
fit ab Ordinario; pro Societatibus « Adhaerentibus » ab earumdem moderatoribus.
Titulus « Pontificium » iure et facto pertinet ad Opus apud Sacram
Congregationem de Seminariis et Studiorum Universitatibus constitutum.
Opus Dioecesanum Vocationum Sacerdotalium, rite adscriptum,
vocari potest ((Pontificii Operis Vocationum Sacerdotalium Opus Filiale».