AAS 35 (1943), p. 86
O. F. M. Postulatore generali instante, in Ordinariis Sacrae huius Congregationis
comitiis die 1 mensis huius Emus ac Revmus D. Cardinalis
Raphael Carolus Rossi, causae Ponens seu Relator, dubium proposuit
disceptandum : An signanda sit Commissio Introductionis Causae in
casu et ad effectum de quo agitur, atque de ea retulit. Emi ac Revmi
Cardinales, Emi Collegae relatione perpensa, auditis quoque Officialium
Praelatorum suffragiis necnon R. P. D. Salvatore Natucçi Fidei
Promotore generali, respondere censuerunt: Affirmative, nempe: Signandam
esse Commissionem Introductionis Causae, si Sanctissimo placuerit.
Facta autem Beatissimo Patri, subscripto die, per eumdem R. P. D.
Promotorem relatione, Sanctitas Sua, rescriptum Emorum Patrum ratum
habens, Commissionem Introductionis Causae Servi Dei Fratris
Iosephi Giralda Sua manu dignata est signare.
Datum Romae, die 6 Decembris a. D. 1942.
£ß C. Card. SALOTTI, Episc. Praen., Praefectus.
h. rB S- .
A. Carinci, Secretarius.
TAURINEN.
BEATIFICATIONIS ET CANONIZATIONIS SERVAE DEI IOANNAE FRANCISCAS A VISITA-
TIONE S. MARIAE, IN SAECULO ANNAE MICHELOTTI, FUNDATRICIS PARVARUM
SERVARUM A S. CORDE IESU PRO INFIRMIS PAUPERIBUS.
SUPER DUBIO
An signanda sit Commissio Introductionis Causae in casu et ad effectum
de quo agitur.
Ad amorem et misericordiam erga inopes, infirmos atque miseros
quosque allicere volens, Christus discipulis suis extremum iudicium revelat,
in quo Ipse, in sede maiestatis suae, omnibus gentibus coram se
congregatis, aeterni praemii pro iis qui misericordiae opera peregerunt,
aeternae vero damnationis contra eos qui haec agere neglexerunt, sententiam
proferet. Etenim : Amen dico vobis, ait, quamdiu fecistis uni
ea> his fratribus meis minimis, mihi fecistis; et: Quamdiu non fecistis
uni de minoribus his, nec mihi fecistis (Mt., 25, 40, 45).
Fratres suos homines declarat; baptismate enim filii Dei-per adop-