AAS 35 (1943), p. 87

tionem efficiatur' fratresque Christi. Quem Chrysostomus, quasi interrogat
: «Quid ais? exclamat, si fratres tui sunt, quomodo minimos
appellas?» eumque respondentem inducit: «Immo vero ideo fratres
quia humiles, quia pauperes et abiecti. Hos enim, prosequitur S. Doctor,
maxime ad fraternitatem convocat suam, qui ignoti et despicabiles sunt»
{Horn. 80, ex cap. XXV Mt.).
Tantae veritati innixa, Serva Dei Ioanna Francisca a Visitatione
S. Mariae pauperibus infirmis tamquam tenerrima mater se dedidit,
atque ad tam divinum opus producendum in aevum, Sororum Institutum
condidit, vulgo ((Piccole Serve del S. Cuore di Gesù per gli am-
« malati poveri... quae praeter finem generalem ... specialem sibi propo-
<( nunt scopum aegrotos pauperes in privatis domiciliis curandi, prae-
(( sertim eos qui mediis omnino carerent, ut necessaria ad vitam sibimet
« comparare possint» (S. C. de Rei. decr. laudis 3 Iun. 1932).
Annecii in Gallia, die 29 Augusti mensis anno 1843, ex Michaele
Telesphoro Michelotti atque Petra Mugnier Serand, tertia ex quatuor
eorum filiis, orta est Dei Famula, quae sequenti die sacris baptismi
aquis est renata, accepto Annae nomine.
Sub piissimae matris disciplina in Domini timore et amore fortiter
suaviterque fuit educata. Defuncto patre, qui patrimonium penitus absumpserat,
familia a creditoribus pressa in summam devenit egestatem,
quae cum matris tum filiae virtutes ut magis magisque perficerentur
effecit. -
Duodennis, sacro Christi corpore fuit primitus refecta, còepitque,
praeeunte matre, infirmos visitare atque eisdem assidere curati mesquë
diligentissime adhibere.
Infirmorum pauperum, qui ab omnibus derelicti, humanae societati
diras imprecantes, saepe in desperationem delapsi, impias voces in De am
evomentes, moriuntur, miserata sortem, se ad eorum solamen atque salutem,
divina extimulante gratia, vocatam sensit. Id autem secum ipsa
volutans, dum férvidas preces effundit in ecclesia, in qua Ss. Francisci
Salesii atque Ioannae Franciscae de Chantal sacrae exuviae asservantur,
quasi ab his sanctis impulsa, Augustam Taurinorum anno 1871 venit.
Biennio post, in humili domo, prope templum « S. Maria di Piazza »,
Archiepiscopo probante, Instituti fundamenta iecit. Anno 1874 ineunte,
religiosas vestes, atque nomen : Ioannam Franciscam a Visitatione
S. Mariae assumpsit. Sequenti anno, die Ss. Angelis Custodibus sacro,
religiosa vota cum nonnullis sociabus nuncupavit. Etsi Ioanna Francisca,
in Istituti exordiis, rerum omnium inopia laborabat, plures tamen
puellae, Christo in infirmis pauperibus deservire cupientes, eidem

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.