AAS 35 (1943), p. 88

se adiunxerunt, quas ad arduum vitae genus, quod amplexatae fuerant,
diligentissima cura, verbis, maxime vero exemplo, ipsa informare sategit.
In tota enim eius vita iugiter studuit et intendit suum cor aliarumque
suarum Sacratissimo Cordi Iesu conformare. Quoniam autem« nemo
potest, ut ait Augustinus, transire mare huius saeculi nisi Cruce Christi
porta tus », multis tribulationibus et angustiis fuit tentata, quas fortiter
Deo confisa superavit, magnifica relinquens humilitatis, fortitudinis,
patientiae, prudentiae, ceterarumque virtutum exempla, quae
Instituto a se condito divina beneficia mire conciliaverunt. Hoc enim,
in nonnullis dioecesibus, ea vivente, multoque magis post eius mortem
propagatum, lectos uberrimosque fructus in animarum et corporum salutem
attulit, meruitque iuris pontificii titulo, per decretum S. C. de
Religiosis die 3 Iunii a. 1932, decorari.
Ioanna Francisca, laboribus fracta mentisque cumulata, Ecclesiae
sacramentis refecta, die 1 Februarii mensis a. 1888, postero quam
S. Ioannes Bosco, cuius provido utebatur consilio, inter caelites est
receptus, in Domini osculo quievit.
Super Sanctitatis fama longe lateque diffusa, super scriptis nec non
super obedientia Urbani Pp. VIII decretis de cultu liturgico Dei Servis
non praestando, annis 1933-1935, canonicae inquisitiones ordinaria auctoritate
in Taurinensi Curia peractae sunt.
Die 27 Novembris a. 1937 S. R. C. decretum edidit, quo scriptis
perpensis, Nihil obstare, declaravit, quominus ad ulteriora procedi possit.
Interea plures postulatoriae litterae, praeprimis Emi ac Rmi Card.
Archiepiscopi Taurinen., plurium Archiepiscoporum et Episcoporum;
item Capituli Metropolitam, Collegiatae Ss. ^Trinitatis, Collegii Parochorum,
Parvae Domus a Divina Providentiae Seminarii Taurinensis
Archidioecesis ; Moderatorum generalium Societatis S. Francisci Salesii,
Filiorum S. Mariae Immaculatae, Missionum a Consolata ; Seminariorum
Ianuensium; item generalium Moderatricum Filiarum Mariae Auxiliatricis,
Sororum a Providentia, Auxiliatricum Animarum Purgatorii,
Praesidum Piae Societatis S. Vincentii a Paulo et Virorum Actionis
Catholicae, nec non Mulierum praesidentium Societati a caritate Taurinensi,
aliorumque enixe Causae huius Dei Famulae Introductionem
expetentium, Summo Pontifici oblatae sunt.
Servatis itaque omnibus de iure servandis, instante R. P. D. Ioanne
Rosso, Urbano Antistite, Sacrae Congregationis pro Ecclesia Orientali
Substituto, huiusque Causae Postulatore, in Ordinario S. R. C. coetu,
die 1 Decembris mensis habito, infrascriptus Cardinalis Causae Ponens
seu Relator Dubium proposuit : An signanda sit Commissio Introdu-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.