AAS 36 (1944), p. 162

gimus oneribus et obligationibus, quibus ceterae Metropolitanae Ecclesiae
earumque Praesules iure communi adstringuntur. Insuper dioecesim
Gaudisiensem, hactenus Sanctae Sedi immediate subiectam, suffraganeam
constituimus novae huic Metropolitanae Ecclesiae Melitensi; et
eius pro tempore Episcopos metropolitico Archiepiscopi Melitensis iuri
subiicimus. Statuimus insuper ut Ecclesiae Melitensis et Gaudisiensis
novam posthac efforment provinciam ecclesiasticam, quae Melitensis nuncupantur.
Demum Capitulum Cathedrale Melitensis Ecclesiae ad Metropolitani
Capituli gradum et dignitatem extollimus cum omnibus iuribus
et privilegiis, honoribus et insignibus, nec non oneribus et Obligationibus,
quae ceteris Capitulis Metropolitanis sunt propria. Ad quae
omnia, uti supra disposita et constituta, exsecutioni mandanda venerabilem
Fratrem Michaelem Gonzi, Antistitem Melitensem, delegamus, eique
necessarias et opportunas tribuimus facultates, etiam subdelegandi,
ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate
constitutum, eidemque onus imponimus ad S. Congregationem Consistorialem,
cum primum fas erit, authenticum transmittendi peractae exsecutionis
actorum exemplar. Praesentes autem Litteras et in eis contenta
quaecumque, etiam ex eo quod quilibet quorum intersit vel qui sua interesse
praesumant, si specifica quoque et individua digni sint mentione,
auditi non fuerint, vel praemissis non consenserint, nullo unquam tempore
de subreptionis vel obreptionis aut nullitatis vitio, seu intentionis
Nostrae, vel quolibet alio, licet substantiali et inexcogitato, defectu notari,
impugnari vel in controversiam vocari posse, sed eas tamquam ex
certa scientia ac potestatis plenitudine factas et emanatas, perpetuo validas
exsistere et fore suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere
atque ab omnibus ad quos spectat inviolabiliter observari debere,
et, si secus super his a quocumque, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter
contigerit attentari, irritum prorsus et inane esse et fore volumus
ac decernimus; non obstantibus, quatenus opus sit, regulis in synodalibus,
provincialibus, generalibus universalibusque^Conciliis editis, generalibus
vel specialibus Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis
et quibusvis aliis Romanorum Pontificum, Praedecessorum Nostrorum,,
dispositionibus ceterisque contrariis, etiam speciali mentione dignis, quibus
omnibus per praesentes derogamus. Volumus autem ut harum Litterarum
transumptis, etiam impressis, manu tamen alicuius notarii publici
subscriptis et sigillo viri in ecclesiastica dignitate vel officio constituti
munitis, eadem prorsus tribuatur fides, quae hisce Litteris tribueretur,
si ipsaemet exhibitae vel ostensae forent. Nemini autem hanc paginam
evectionis, constitutionis, subiectionis, statuti, mandati, decreti,

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.