AAS 36 (1944), p. 161

ACTA APOSTOLICAE SEDIS

COMMENTARIUM OFFICIALE

acta pii pp. x n

CONSTITUTIO APOSTOLICA

MELITENSIS

CATHEDRALIS ECCLESIA MELITENSIS IN METROPOLITANAM EVEHITUR ET NOVA

CONSTITUITUR PROVINCIA ECCLESIASTICA « MELITENSIS ».

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Melitensem Ecclesiam, quae ab apostolicis usque temporibus nobilissimam
suam ducit originem, longo saeculorum decursu, fide et religione
florere numquam desiisse, immo suorum Antistitum et fidelium virtutum
splendore emicuisse nemo est qui ignoret. Quae quidem animo perpendentes,
Ecclesiae illi, quae hucusque Apostolicae Sedi immediate subiecta
exstitit, honorabilius conferre decus statuimus. Suppleto igitur,
quatenus opus sit, quorum intersit, vel eorum qui sua interèsse praesumant
consensu, omnibus mature perpensis ac certa scientia, de apostolicae
Nostra potestates plenitudine, cathedralem Ecclesiam Melitensem
a.d Metropolitanae Ecclesiae gradum et dignitatem evehimus et extollimus;
eique propterea eiusque pro tempore Archiepiscopis omnia tribuimus
iura, privilegia, insignia, honores et praerogativas, quibus ceterae
in catholico orbe Metropolitanae Ecclesiae earumque Antistites iure communi
fruuntur et gaudent; Archiepiscopis porro peculiarem concedimus
facultatem crucem intra limites suae provinciae ante se ferendi, et sacro
pallio iuxta liturgicas leges utendi, postquam tamen illud in sacro consistorio
rite postulaverint et obtinuerint. Item eamdem novam Metropolitanam
Ecclesiam eiusque pro tempore Archiepiscopum iisdem adstriñ-

AcrA, vol. XI, n. 6. — 26-6-944. 11

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.