AAS 36 (1944), p. 234
Cardinalium S. Congregationi de Propaganda Fide praepositorum consilio,
omnibus mature perpensis ac certa scientia, de apostolicae Nostrae
potestatis plenitudine haec quae sequuntur statuimus atque decernimus :
1) Vicariatum Apostolicum de Yukon et Prince Rupert bifariam dividimus,
ita ut duo posthac Vicariatus habeantur : alter, ad septentrionem
situs, qui de Whitehorse nuncupantur, alter, qui de Prince Rupert
nomen servabit; 2) Linea divisionis Vicariatuum limites meridionales
sequetur districtus Telegraph CreeJc vulgo appellati ; 3) Insuper e finitimo
Vicariatu Apostolico de Grouard partem territorii, quae ad occidentem
iacet meridiani 120, separamus et duobus praefatis Vicariatibus
adnectimus, ita ut statio missionalis Fort Nelson novo Vicariatui de
Whitehorse tribuatur, statio vero Fort St. John Vicariatui de Prince
Rupert aggregetur, secundum parallelum 58; 4) Vicariatus isti, ita limitibus
contenti, metropolitanae ecclesiae Vancuveriensi suffraganei subicientur;
5) Venerabilis Frater Vicarius Apostolicus de Yukon et Prince
Rupert deinceps de Prince Rupert tantum titulum geret.
Novis itaque ita efformatis Vicariatibus Apostolicis eorumque pro
tempore Vicariis omnia tribuimus iura, privilegia, honores et potestates,
quibus ceteri per orbem Vicariatus Apostolici eorumque Praesules
iure communi fruuntur et gaudent; eosque iisdem adstringimus oneribus
et obligationibus, quibus ceteri adstringuntur. Quae omnia uti supra
disposita et constituta rata ac valida esse volumus et iubemus, contrariis
quibuslibet non obstantibus. Harum vero Litterarum transumptis
aut excerptis, etiam impressis, manu tamen alicuius notarii publici subscriptis,
ac sigillo alicuius viri in ecclesiastica dignitate vel ofiicio constituti
munitis, eamdem prorsus volumus haberi fidem, quae hisce praesentibus
tribueretur, si ipsaemet exhibitae vel ostensae forent. Nemini
autem hanc paginam divisionis, constitutionis, concessionis, statuti et
voluntatis Nostrae infringere vel ei contraire liceat. Si quis vero ausu
temerario id attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei
ac beatorum Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
quadragesimo quarto, die quartadecima Ianuarii mensis, Pontificatus Nostri
anno quinto.
ALOYSIUS Card. MAGLIONE P. Card. FUMASONI BIONDI
a Secretis Status S. C. de Propaganda Fide Praef.
Ioseph Wilpert, Dec. Collegii Proton. Apost.
Arthurus Mazzoni, Proton. Apost.
Loco © Plumbi
Reg. in Cane. Ap., vol. LXVIII, n. 17. - Al. Trussardi.