AAS 36 (1944), p. 235

CAMPINENSIS

(PIRACIOABENSIS)

A DIOECESI CAMPINENSI TERRITORII PARS DISTRAHITUR ET NOVA EXINDE DIOE-

CESIS PIRACICABENSIS ERIGITUR, METROPOLITANAE ECCLESIAE S. PAULI

IN BRASILIA SUFFRAGANEA.

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Vigil Campinensis Ecclesiae Antistes, venerabilis Prater Paulus a
Tarso Campos, mente evolvens suam dioecesim nimio redundare territorio
ac proinde perutile fore, ad maius dominici gregis bonum assequendum
eumdemque facilius gubernandum, illam bipartire novamque exinde
dioecesim erigi alteri Pastori committendam, ut id ab Apostolica
Sede efficiatur enixis precibus expostulavit. Quibus Nos, de venerabilium
Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium S. Congregationi.Consistoriali
praepositorum consulto, habito quoque favorabili voto venerabilis
Fratris Benedicti Aloisi Masella, Archiepiscopi titularis Caesariensis iri
Mauretania et Nuntii Apostolici apud Brasilianam Rempublicam, Iubenti
animo annuendum censuimus. Quapropter, suppleto, quatenus opus sit,
quorum intersit vel eorum qui sua interesse praesumant consensu, omnibus
mature perpensis ac certa scientia, apostolicae Nostrae potestatis
plenitudine, ab illa Campinensi dioecesi territorii partem distrahimus,
quae sequentes comprehendit paroecias : Santo Antonio di Piracicaba,
Born Jesus, Viia Revende, Saltinho, Ibiruruna, Xarqueada, Santa Barbare,
Rio das Bedras, Sao Pedro, Santa Maria, Capwari, Viia Raffard:
Harum autem paroeciarum territorium in novam erigimus dioecesim,
quae a Piracicaba urbe « Piracicabensis » nuncupantur, et in hac quidem
urbe sedem episcopalem statuimus. Episcopi vero cathedram in
paroeciali Ecclesia, Deo in honorem S. Antonii a Padua dicata, in eadem
urbe extante, Agimus, ipsamque propterea ad Cathedralis gradum et dignitatem
evehimus. Noviter insuper ita erectae Cathedrali Ecclesiae
eiusque pro tempore Episcopis omnia tribuimus iura, honores, insignia,
privilegia, et gratias, quibus ceterae Cathédrales Ecclesiae earumque
Praesules ex iure communi pollent, eosque iisdem adstringimus oneribus
et obligationibus quibus ceteri adstringuntur. Hanc porro Cathedralem
Ecclesiam Piracicabensem suffraganeam constituimus Metropolita-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.