AAS 36 (1944), p. 267

SACRA CONGREGATIO RITUM

TAURINEN.

BEATIFICATIONIS ET CANONIZATIONIS SERVI DEI CLEMENTIS MARCHISIO,, PRAE-

POSITI RIPAE ALBAE, FUNDATORIS INSTITUTI FILIARUM S. IOSEPH.

SUPER DUBIO

An signanda sit Commissio Introductionis Causae in casu et ad effectum
de quo agitur.

Fere nulla regio in universo orbe tot Sanctos vel Beatos aut Dei Servos,
si martyres excipias, decimonono saeculo decurrente, se genuisse
gloriari potest, quot Pedemontana in Italia. Ex ea enim non modo
Sancti Iosephus Benedictus Cottolengo ac Ioannes Bosco, Beatus Iosephus
Oafasso orti sunt, sed et plurimi alii Servi Servaeque Dei, qui ad
altarium honores properare videntur. Quos inter certe quidem Sacerdos
Clemens Marchisio est accensendus, qui parochiali munere in exemplum
functus est atque optime de Ecclesia meriti Instituti exstitit fundator.
Racconisii in Taurinensi Archidioecesi die 1 Martii anno Domini 1S33,
primogenitus e quinque filiis, qui Ioannis Marchisio et Luciae Becchio
thalamum ditaverunt, natus est Servus Dei, qui eodem die sacris baptismi
:aquis ablutus,. Clementis nom
Amare ac timere Deum a piis parentibus edoctus, Clemens vocationem
ad sacra a teneris unguictilis persensit. Quapropter proximam
Fratrum Praedicatorum Ecclesiam quotidie adire atque altari in sacris
actionibus servire in deliciis habebat. Decennis sacro Confirmationis
Chrismate fuit delibutus, Patrini munus agente ipso tunc Sabaudiae
Duce Victorio Emmanuele. Anno 1849 clericales vestes assumpsit, atque
sub optimi Sacerdotis disciplina in philosophica studia incubuit. In
Archiepiscopali Seminario, tunc Braidam translato, sacram theologiam
didicit, primasque tenuit.
Anno 1856 Sacerdotio fuit auctus. In ecclesiasticum taurinense Sacerdotum
Collegium cooptatus, sub sapienti B. Iosephi Cafasso magisterio
ad pastoralia munia exercenda aptior factus est, ut eventus plene
comprobavit. Per biennium enim Vicarius parochus Cambiani prius,
S. Mariae in Vigone postea, tanta efficacitate in animarum bonum hoc

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.