AAS 36 (1944), p. 268
munere functus est, ut dignus haberetur cui anno 1860 Ripac Albae Praepositura
prae. ceteris conferretur : quam per tres supra quadraginta
annos, ad mortem usque, gessit, praeclara omnium virtutum, quae parochum
decent, supra communem piorum parochorum agendi modum praebens.
Nulli labori, nulli pepercit industriae ut animas sibi concreditas
a malo arceret, salutaribus pascuis reficeret atque ad vitae sanctitatem
adduceret. Quod ut assequeretur, humiliimus quum esset, divini Magistri
documentum : Sine me nihil potestis facere, prae oculis habens, iugibus
precibus divinum implora bat auxilium.
Verum, quoniam militia est vita hominis super terram (Iob. 7, 1)
et Si me persecuti sunt et vos persequentur (Io. Io, 20), non defuerunt
qui acerrime contra optimum parochum eiusque opera in animarum
salutem concepta, cum subdole, tum aperte, minis, calumniis, nefariis
ausibus atque actibus concertaverint : sed incassum. Ipse enim, Deo
confisus, fortissime restitit atque omnes impiorum machinas heroica
patientia conf r egit.
Ne plures puellae, famulatus causa, Augustam Taurinorum adirent,
pluribus periculis obnoxiae, textilem ofiicinam constituit, ubi temporale
lucrum atque spirituale emolumentum sibi compararent : cuius regimini
Sorores a Servo Dei Friderico Albert institutas praeposuit, quae
muneri sibi commisso optime per quinquennium satisfecerunt.
His abeuntibus, Dei Famulus nonnullas pias prudentesque selegit
iuvenes, quae harum vices supplerënt : resque adeo prospere cesserunt,
ut. Archiepiscopo approbante, novum Institutum Filiarum S. Ioseph
a. 1877 conditum fuerit. Tribus annis post, Deo sic disponente, Servus
Dei, qui in suis missionalibus peregrinationibus certior factus fuerat
alicubi materiam sacrosancti Eucharistici sacrificii aut indecenter aut,
quod peius est, inepte confici, ita ut aliquando nullum fieret, huic malo
occurrere studens, hunc finem Instituto posuit, conficiendi nempe panem
et vinum ad celebrationem Missae, nec non cereos, sacra paramenta, linteamina
atque cetera ad divinum cultum pertinentia.
Institutum hoc archiepiscopali urbi prius, Romae paulo post,
Leone XIII plene favente, plurimisque aliis dioecesibus quam citissime
propagatum est. Apostolica Sedes anno 1901 Decretum, quod Laudis dicunt,
concessit, anno autem 1907 Institutum approbavit. Dei Famulus
impigre totas vires in spiritualem Sororum formationem atque solidam
Instituti constitutionem impendit. Nec pastoralem curam neglexit atque
insimul missionales labores : quare mirabantur omnes unum virum perfecte
tam gravibus negotia intendere valuisse.
Post tot exantlatos labores iustitiae corona eum manebat. Porro