AAS 36 (1944), p. 314
primae in monasterio partes ei fuere concreditae, maximo cum Monasterii
emolumento.
Interim, divino impulsu iamdudum operante, Maria Catharina vivissimo
desiderio urebatur ad missiones inter infideles advolandi, quod
votum secreto in seipsa servabat, Deum exorans ut suam sibi pandere
voluntatem dignaretur.
Anno 1852 Rev. P. Ioseph Modena (3. F. M. ex Aegypto rediens, Ferentinum
adiit, Vicarii Apostolici optatum Sororibus patefaciens, quod
nonnullae ex eis in Aegyptum se conferrent, ut in puellarum educationem
incumberent. Ardenter votum hoc Sorores exceperunt, quod nonnisi
anno 1859, Ferentino Episcopo ac S. C. de Propaganda Fide faventibus,
in actum potuit deduci.
Sex itaque Sorores, ipsa Abbatissa duce cum Serva Dei Maria Catharina,
Cairum, mense Septembri, pervenere atque in loco Clot-Bey
domicilium statuerunt. Res optime cesserunt. Scholas enim vix apertas
frequentes accedunt puellae, quarum progressiones tam in studiis, quam
in muliebribus operibus admirati parentes aliique, etsi mahumeticae
sectae addicti, nec non ipse Vice-Rex, plures ut aperirentur aliae domus
ac ludi etiam atque etiam institerunt obtinueruntque. His laudabilibus
inceptis, alia adiuncta sunt, inter quae memorare libet Pium Opus pro
nigris puellis redimendis, Catharinae eiusque Instituto a Sacerdotibus
I. B. Olivieri ac B. Verri concreditum nec non Opus pro neonatis per
viam expositis et derelictis colligendis.
Dum haec prospere in Aegypto procedunt, Ferentinum Monasterium
non modo noluit alias sodales in Aegyptum transmittere, sed separationem
omnimodam ab Aegyptiaca missione a. 1865 impetravit. Sorores
itaque missionales, incassum cedentibus enixis atque reiteratis Servae
Dei precibus ut a decisis Ferentinum Monasterium recederei, seiunctae
ab eo fuerunt. Ut huic incòmmodae seiunctioni occurreret atque
optimas, quas probaverat, operarias missioni servaret, Sacra Congregatio
de Propaganda Fide a. 1868 decrevit : « Minister Generalis totius
« Ordinis S. Francisci, collatis consiliis cum Vicario Apostolico Aegypti,
« ad canonicam praedictae familiae institutionem procedat ».
Quare Minister Generalis, hac utendo facultate, decretum edidit, in
quo legitur: «Audito et plene consentiente Revmo D. Vicario Aposto-
(( lieo Aegypti, easdem Sanctimoniales in Familiam Tertii Ordinis Regularis
S. P. N. Francisci canonice erigimus et eiusdem familiae Mo-
(( niales, tam existentes, quam futuras, membra legitima eiusdem Tertii
<< Ordinis declaramus etc ».
Novum igitur Institutum conditum quidem est, sed efßcacissimam