AAS 36 (1944), p. 315

operam ad hoc Maria Catharina contulit, quae plurimum quoque regulis
constituendis atque ad locorum necessitates aptandis allaboravit.
Eapropter vere novi Instituti conditrix ac fundatrix est agnoscenda.
Seraphicus Pater in Marrochium abeuntibus missionalibus Fratribus
haec praecepit : « Carissimi filii,... videatis quod inter vos sit pax et
« concordia et nexus indissolubilis caritatis. Fugite invidiam, quae fuit
<( principium nostrae perditionis. Sitis in tribulationibus patientes, in
« prosperis humiles et sic eritis in omni pugna victores. Imitatores
(( Christi estote in paupertate, obedientia et castitate ... Spes nostra sit
«in Deo qui nos diriget et iuvabit... Rogo vos quod ante oculos vestros
« semper habeatis dominicam passionem, quae vos roborabit et ad pace
tiendum pro ipso animabit » (Ibid.). Tota vita Mariae Catharinae graphice
his verbis designatur, Multa enim passa est, sed spe in Deo posita,
suaviter ac fortiter omnia sustinuit ac superavit. Christum imitata, arctissimam
paupertatem, omnimodam obedientiam, intemeratam castitatem
coluit. Dominicam passionem prae oculis habuit, quae eam ad patiendum
roboravit, quamque iugi oratione aluit. Humillima cum esset,
nihil sine prudentum virorum consilio agere suevit, inter quos Servi Dei
Bernardini a Portu Romatino O. F. M. Generalis Ministri.
Anno 1885 Hierosolymis domum maximo sui animi gaudio constituit.
Die 6 Maii anno 1887 gravi morbo correpta, Ecclesiae sacramentis
munita, tota civitate complorante, Cairi animam Deo reddidit.
Vixdum adiuncta siverunt, in Curia Vicariatus Apostolici Aegypti
atque per Rogatoriales litteras in Curiis Hierosolymitana et Ferentina
Ordinaria auctoritate constructi sunt processus super sanctitatis fama,
super scriptis atque obedientia urbani VIII decretis, cultum Servis Dei
prohibentibus. Die 20 Novembris a. 1940 S. R. C. decrevit, scriptis perpensis
: (( Nihil obstare quominus ad ulteriora procedi possit ».
Interim septem S. R. E. Cardinales, plures Archiepiscopi et Episcopi,
item plures Generales Moderatores Ordinum seu Congregationum, praesertim
Missionalium, enixe a Summo Pontifice Servae Dei beatificationis
causam introduci postularunt.
Omnibus itaque de iure servatis, Revmo P. Fortunato Scipioni O.F M.
postulatore instante, subscriptus Cardinalis S. R. C. Praefectus et Causae
Ponens in Ordinariis Sacrae Congregationis Comitiis die 20 mensis
Iunii huius anni dubium posuit disceptandum : An signanda sit Commissio
Introductionis Causae in casu et ad effectum de quo agitur atque
de ea retulit.
Enri ac Revmi Cardinales, relatione hac audita, susceptis quoque Officialium
Praelatorum suffragiis, audito etiam R. P. D. Salvatore Natucci,

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.