AAS 36 (1944), p. 324
libet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, et cum onere ad
Sacram Congregationem Consistorialem quam primum fieri poterit authenticum
peractae exsecutionis actorum exemplar transmittendi. Praesentes
autem Litteras et in eis contenta quaecumque, etiam ex eo quod
quilibet, quorum intersit vel qui sua interesse praesumant, etiam si
specifica et individua mentione digni sint, auditi non fuerint vel .praemissis
non consenserint, nullo unquam tempore de subreptionis, vel obreptionis,
aut nullitatis vitio, seu intentionis Nostrae, vel quolibet alio,
licet substantiali et inexcogitato defectu, notari, impugnari vel in controversiam
vocari posse, sed eas, tamquam ex certa scientia ac potestatis
plenitudine factas et emanatas, perpetuo validas exsistere et fore suosque
plenarios et integros effectus sortiri et obtinere atque ab omnibus ad
quos spectat inviolabiliter observari debere, et, si secus super his a quocumque,
quavis auctoritate, scienter vel ignoranter attentari contigerit,
irritum prorsus et inane esse et fore volumus ac decernimus ; non obstantibus,
quatenus opus sit, regulis in synodalibus, provincialibus, generalibus,
universalibusque Conciliis editis, generalibus vel specialibus Constitutionibus
et Ordinationibus Apostolicis et quibusvis aliis Romanorum
Pontificum, Praedecessorum Nostrorum, dispositionibus, ceterisque
contrariis, etiam speciali mentione dignis, quibus onmibus per praesentem
derogamus. Volumus denique ut harum Litterarum transumptis vel
excerptis, etiam impressis, manu tamen alicuius Notarii publici subscriptis
et sigillo viri in ecclesiastica dignitate vel officio constituti munitis,
eadem prorsus tribuatur fides, quae hisce praesentibus tribueretur,
si ipsaemet exhibitae vel ostensae forent. Nemini autem hanc paginam
dismembrationis, erectionis, constitutionis, concessionis, subiectionis,
statuti, mandati, decreti, delegationis, derogationis et voluntatis Nostrae
infringere vel ei contraire liceat. Si quis vero id ausu temerario attentare
praesumpserit indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Apostolorum
Petri et Pauli se noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
quadragesimo quarto, die octava Iulii mensis, Pontificatus Nostri
anno sexto.
Pro S. R. E. Cancellario
I. Card. GRANITO DI BELMONTE Fr. RAPHAEL C. Card. ROSSI
Decanus S. Collegii 8. C. Consistorialis a Secretis
Ludovicus Kaas, Proton. Apost.
Arthurus Mazzoni, Proton. Apost.
Loco © Plumbi
Reg. in Cane. Apost., vol. LXYIII, n. 11 - Al. Trussardi.