AAS 36 (1944), p. 323

fidimus, quod idcirco ad ecclesiae cathedralis gradum et honorem extollimus
; eidemque et pro tempore Antistitibus Valdiviensibus iura omnia
tribuimus, honores, insignia, privilegia, favores et gratias, quibus orbis
ceterae cathedrales Ecclesiae earumque Antistites in America Latina
iure communi pollent illosque pariter iisdem adstringimus oneribus et
obligationibus quibus ceteri adstringuntur. Ipsam porro cathedralem
Ecclesiam suffraganeam constituimus metropolitanae Ecclesiae Sanctissimae
Conceptionis eiusque pro tempore Episcopos metropolitico eiusdem
SSmae Conceptionis Archiepiscopi iuri subiicimus. Cum autem
praesentis temporis adiuncta haud permittant quominus in nova hac
dioecesi Canonicorum Capitulum modo instituatur, indulgemus ut interim
pro Canonicis dioecesani Consultores, ad iuris tramitem, eligantur
et adhibeantur. Mandamus insuper ut, quam primum fieri poterit, saltem
parvum seminarium dioecesanum, iuxta Codicis praescripta et normas
a S. Congregatione de Seminariis et Studiorum Universitatibus
traditas vel tradendas, in hac etiam dioecesi erigatur; itemque ut ab ipsa
dioecesi eiusque sumptibus alendi, duo delecti iuvenes, aut modo saltem
unus, ad Pontificium Collegium Pium Latinum Americanum de Urbe non
intermissa vice mittantur, ut sub oculis fere Romani Pontificis in spem
Ecclesiae instituantur. Quod vero attinet ad huius dioecesis regimen et
administrationem, ad Vicarii Capitularis seu Administratoris, sede vacante,
electionem, ad clericorum et fidelium iura et onera, aliaque huiusmodi,
servanda iubemus quae sacri canones decernunt. Quod vero ad
clerum peculiariter spectat, statuimus ut, simul ac hae Litterae Nostrae
ad exsecutionem demandatae fuerint, cuique clerico fas sit ex Vicariatus
Apostolici de Araucania iurisdictione in dioecesis Valdiviensis iurisdictionem
transire et vicissim, de consensu tamen utriusque Ordinarii;
ceterum eo ipso clerici Ecclesiae illi censeantur adscripti in cuius territorio
legitime degunt. Volumus insuper ut Cancellariae tum erectae
dioecesis Valdiviensis tum Vicariatus Apostolici de Araucania omnia
documenta et acta, quae paroecias respiciunt iisdem, harum Litterarum
vi, attributas quam primum fieri poterit tradantur, ut in propriis Cancellariis
diligenter serventur. Episcopalem autem mensam noviter erectae
dioecesis constituent Curiae emolumenta et ceterae oblationes, quae a
fidelibus, in quorum bonum dioecesis erecta est, praeberi solent praeter
ea quae ad hunc finem iam collecta sunt. Ad quae omnia uti supra disposita
et constituta exsecutioni mandanda venerabilem quem supra diximus
Fratrem Maurilium Silvani, apud Rempublicam Chilenam Nuntium
Apostolicum deputamus eidemque necessarias et opportunas
tribuimus facultates etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur quem-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.