AAS 37 (1945), p. 121
earunt, qui eorum curae abunde respondit. Non solum enim omnibus
propter suavissimos mores earum se praebuit, sed etiam Ecclesiam assidue
frequentare, sacris ministrare in deliciis habuit. Sic prima divinae
vocationis ad sacerdotium germina in se persensit ac sedulo fovit. Quae
magis magisque, praesertim postquam sacro Christi corpore saginari
coepit atque Confirmationis sacramento fuit roboratus, pullularunt, ita
ut decem et octo annos natus clericali veste ab Episcopo Baionensi
indui meruerit. Mox in Collegium « Saint-Palais », in quo puer prima
litterarum studia perfecerat, missus est, ut ecclesiasticis disciplinis
imbueretur, insimulque alumnos puerulos erudiret.
Anno 1853 Piae Societati, cui a S. Cruce nomen, ab Episcopo constitutae,
adscribi voluit, ut ad sacerdotalia munia rite obeunda, praesertim
ad verbi divini praedicationem aptius se compararet. Quod feliciter
evenit. Siquidem die 10 Iunii anno 1854 sacerdotio insignitus,
optimus Dei verbi praeco factus est, uberrimosque fructus ex praedicatione
retulit, quam sanctae vitae exemplo confirmabat. Dissoluta pia
Societate a S. Cruce, Augustus ad novensilem Congregationem Presbyterorum
Ssmi Cordis Iesu de Bétharram, quam non multo ante
B. Michael Garicoïts f un daverat et adhuc moderabatur, transivit. Religiosis
votis nuncupatis, a B. Michaele tironum magister fuit electusr
quo munere usque ad annum 1873, perfecte est functus. Nec minori navitate,
prudentia, suavitate, ac fortitudine alia munia, quae fuerunt ei
concredita, est exsecutus, emisso quoque voto nullius momenti temporis
iacturam faciendi. B. Michaelis successore, anno 1873, demortuo, electores,
hisce animi dotibus cum sanctitate vitae coniunctis probe perpensis,
neminem Servo Dei aptiorem iudicarunt, cui supremum Congregationis
regimen déferrent. Quanta autem sapientia ac prudentia
Magistri sui religiosam familiam moderatus sit, evidenter ex eo colligitur
quod in hoc munere fuerit semper usque ad mortem confirmatus,
quam sancte obivit die 13 Aprilis anno Domini 1897.
Sanctitatis fama ciente, informativus processus episcopali auctoritate
Baionae annis 1935-1936 est confectus super hae fama et super scriptis
atque oboedientia Urbani VIII decretis liturgicum cultum Servis
Dei prohibentibus. Interim quinque Cardinales, Hierosolymitanus Patriarcha,
plures Archiepiscopi, Episcopi, Abbates, Supremi Congregationum
seu Institutorum religiosorum utriusque sexus, Gallicae Reipublicae
Orator apud Sanctam Sedem, aliique insignes viri Beatissimo
Patri, enixas preces obtulerunt ut Introductionis causae commissionem
obsignaret. Die 19 Maii a. 1939 Sacra Rituum Congregatio decretum
favorabile super scriptis edidit.