AAS 37 (1945), p. 122

Instante itaque Rmo P. Iulio Saubat, generali Congregationis Presbyterorum
Ssmi Cordis Iesu Postulatore, servatis omnibus de iure servandis,
in Ordinario S. R. G. coetu, die 23 Ianuarii habito, infrascriptus
Cardinalis, Praefectus atque causae Ponens seu Relator, dubium
proposuit discutiendum : An signanda sit commissio introductionis causae
in casu et ad effectum de quo agitur, atque de eo retulit. E!mi ac
Rmi Patres, relatione audita, auditis quoque Officialium Praelatorum
suffragiis scripto latis nec non R. P. D. Salvatore Natucci generali Fidei
Promotore, omnibus mature perpensis, rescribere censuere : Affirmative,
nempe : Signandam esse commissionem Introductionis causae,
si Ssmo placuerit.
Facta autem, die vicesima sexta sequenti, ab eodem Cardinali Praefecto
relatione Ssmo D. N. Pio Papae XII, Sanctitas Sua, Sacrae Congregationis
rescriptum ratum habens, propria manu commissionem, Introductionis
causae Servi Dei Augusti Etchécopar benigne subsignare
dignata est.
Datum Romae, die 26 Ianuarii a. D. 1945.

83 C. Card. SALOTTI, Ep. Praen., Praefectus
U. GG s.

A. Carinci, Secretarius.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.